Claudianus carmina minora 53

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Terra parens quondam caelestibus inuida regnis

Titanumque simul crebros miserata dolores

Omnia monstrifero conplebat Tartara fetu,

Inuisum genitura nefas, Phlegramque retexit

5

Tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.

Fit sonus: erumpunt Erebo necdumque creati

Iam dextras in bella parant superosque lacessunt

Stridula uoluentes gemino uestigia lapsu.

Pallescunt subito stellae flectitque rubentes

10

Phoebus equos docuitque timor reuocare meatus.

Oceanum petit Arctos inocciduique Triones

Occasum didicere pati. tum feruida natos

Talibus hortatur genetrix ad proelia dictis:

"O pubes domitura deos, quodcumque uidetis,

15

Pugnando dabitur; praestat uictoria mundum.

Sentiet ille meas tandem Saturnius iras,

Cognoscet quid Terra potest, si uiribus ullis

Vincor, si Cybele nobis meliora creauit.

Cur nullus Telluris honos? cur semper acerbis

20

Me damnis urgere solet? quae forma nocendi

Defuit? hinc uolucrem uiuo sub pectore pascit

Infelix Scythica fixus conualle Prometheus;

Hinc Atlantis apex flammantia pondera fulcit

Et per canitiem glacies asperrima durat.

25

Quid dicam Tityon, cuius sub uulture saeuo

Viscera nascuntur grauibus certantia poenis?

Sed uos, o tandem ueniens exercitus ultor,

Soluite Titanas uinclis, defendite matrem.

Sunt freta, sunt montes: nostris ne parcite membris;

30

In Iouis exitium telum non esse recuso.

Ite, precor, miscete polum, rescindite turres

Sidereas. rapiat fulmen sceptrumque Typhoeus;

Enceladi iussis mare seruiat; Otus habenas

Aurorae pro Sole regat; te Delphica laurus

35

Stringat, Porphyrion, Cirrhaeaque templa teneto."

His ubi consiliis animos elusit inanes,

Iam credunt uicisse deos mediisque reuinctum

Neptunum traxisse fretis; hic sternere Martem

Cogitat, hic Phoebi laceros diuellere crines;

40

Hic sibi promittit Venerem speratque Dianae

Coniugium castamque cupit uiolare Mineruam.

Interea superos praenuntia conuocat Iris,

Qui fluuios, qui stagna colunt, cinguntur et ipsi

Auxilio Manes; nec te, Proserpina, longe

45

Vmbrosae tenuere fores; rex ille silentum

Lethaeo uehitur curru lucemque timentes

Insolitam mirantur equi trepidoque uolatu

Spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.

Ac uelut hostilis cum machina terruit urbem,

50

Vndique concurrunt arcem defendere ciues,

Haud secus omnigenis coeuntia numina turmis

Ad patrias uenere domos. tum Iuppiter infit:

"O numquam peritura cohors, o debita semper

Caelo progenies, nullis obnoxia fatis,

55

Cernitis ut nostrum Tellus coniuret in orbem

Prole noua dederitque alios interrita partus?

Ergo quot dederit natos, tot funera matri

Reddamus. longo maneat per saecula luctu

Tanto pro numero paribus damnata sepulchris."

60

Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi

His Aether, his Terra dedit confusaque rursus

Pro domino Natura timet. discrimina rerum

Miscet turba potens: nunc insula deserit aequor,

Nunc scopuli latuere mari. quot litora restant

65

Nuda! quot antiquas mutarunt flumina ripas!

Hic rotat Haemoniam praeduris uiribus Oeten;

Hic iuga conixus manibus Pangaea coruscat;

Hunc armat glacialis Athos; hoc Ossa mouente

Tollitur; hic Rhodopen Hebri cum fonte reuellit

70

Et socias truncauit aquas summaque leuatus

Rupe Giganteos umeros irrorat Enipeus:

Subsidit patulis Tellus sine culmine campis

In natos diuisa suos. horrendus ubique

It fragor et pugnae spatium discriminat aer.

75

Primus terrificum Mauors non segnis in agmen

Odrysios inpellit equos, quibus ille Gelonos

Siue Getas turbare solet: splendentior igni

Aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes

Arrexere iubae. tum concitus ense Pelorum

80

Transigit aduerso, femorum qua fine uolutus

Duplex semiferi conectitur ilibus anguis,

Atque uno ternas animas interficit ictu.

Dum superinsultans auidus languentia curru

Membra terit multumque rotae sparsere cruoris,

85

Occurrit pro fratre Mimans Lemnumque calentem,

Cum lare Vulcani spumantibus eruit undis,

Et prope torsisset, si non Mauortia cuspis

Ante terebrato cerebrum fudisset ab ore.

Ille, uiro toto moriens, serpentibus imis

90

Viuit adhuc stridore ferox et parte rebelli

Victorem post fata petit. Tritonia uirgo

Prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;

Aspectu contenta suo non utitur hasta

(Nam satis est uidisse semel) primumque furentem

95

Longius in faciem saxi Pallanta reformat.

Ille procul subitis fixus sine uulnere nodis

Vt se letifero sensit durescere uisu

(Et steterat iam paene lapis) "quo uertimur?" inquit,

"Quae serpit per membra silex? qui torpor inertem

100

Marmorea me peste ligat?" uix pauca locutus,

Quod timuit, iam totus erat; saeuusque Damastor,

Ad depellendos iaculum cum quaereret hostes,

Germani rigidum misit pro rupe cadauer.

Hic uero interitum fratris miratus Echion,

105

Inscius auctorem dum uult temptare nocendo,

Te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli

Bis licuit. meruit sublata audacia poenas

Et didicit cum morte deam. sed turbidus ira

Palleneus, oculis auersa tuentibus atrox,

110

Ingreditur caecasque manus in Pallada tendit.

Hunc mucrone ferit dea comminus; ac simul angues

Gorgoneo riguere gelu corpusque per unum

Pars moritur ferro, partes periere uidendo.

Ecce autem medium spiris delapsus in aequor

115

Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon,

Scilicet ad superos ut torqueat improbus axes.

Horruit Aegaeus; stagnantibus exilit antris

Longaeuo cum patre Thetis desertaque mansit

Regia Neptuni famulis ueneranda profundis.

120

Exclamant placidae Cynthi de uertice Nymphae,

Nymphae quae rudibus Phoebum docuere sagittis

Errantes agitare feras primumque gementi

Latonae struxere torum, cum lumina caeli

Parturiens geminis ornaret fetibus orbem.

125

Implorat Paeana suum conterrita Delos

Auxiliumque rogat: "si te gratissima fudit

In nostros Latona sinus, succurre precanti.

En iterum conuulsa feror."

3

fetu Rp.c. S₁

co(e)tu codd.