Claudianus carmina minora 49

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Quis non indomitam dirae torpedinis artem

Audiit et merito signatas nomine uires?

Illa quidem mollis segnique obnoxia tractu

Reptat et adtritis uix languida serpit harenis.

5

Sed latus armauit gelido natura ueneno

Et frigus, quo cuncta rigent animata, medullis

Miscuit et proprias hiemes per uiscera duxit.

Naturam iuuat ipsa dolis et conscia sortis

Vtitur ingenio longeque extenta per algas

10

Attactu confisa suo [immobilis haeret]

Qui tetigere iacent. successu laeta resurgit

Et uiuos inpune ferox depascitur artus.

Si quando uestita cibis incautior aera

Hauserit et curuis frenari senserit hamis,

15

Non fugit aut uano conatur uellere morsu,

Sed propius nigrae iungit se callida saetae

Et meminit captiua sui longeque per undas

Pigra uenenatis effundit flamina uenis.

Per saetam uis alta meat fluctusque relinquit,

20

Absentem uictura uirum: metuendus ab imis

Emicat horror aquis et pendula fila secutus

Transit harundineos arcano frigore nodos

Victricemque ligat concreto sanguine dextram.

Damnosum piscator onus praedamque rebellem

25

Iactat et amissa redit exarmatus auena.

1

dirae Flor Δ R

mirae codd.