Claudianus carmina minora 47

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


O felix sonipes, tanti cui frena mereri

Numinis et sacris licuit seruire lupatis,

Seu tua per campos uento iuba lusit Hiberos,

Seu te Cappadocum gelida sub ualle natantem

5

Argaeae lauere niues, seu laeta solebas

Thessaliae rapido perstringere pascua cursu,

Accipe regales cultus et crine superbus

Erecto uirides spumis perfunde zmaragdos.

Luxurient tumido gemmata monilia collo,

10

Nobilis auratos iam purpura uestiat armos,

Et medium te zona liget uariata colorum

Floribus et castae manibus sudata Serenae,

Persarum gentile decus. sic quippe laborat

Maternis studiis nec dedignatur equestres

15

Moliri phaleras, genero latura decorem.

2

Numinis R

nominis codd.