Claudianus carmina minora 46

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Non semper clipei metuendum gentibus orbem

Dilecto studiosa parens fabricabat Achilli,

Lemnia nec semper supplex ardentis adibat

Antra dei, nato galeam factura comantem,

5

Sed placidos etiam cinctus et mitia pacis

Ornamenta dabat, bello quibus ille peracto

Conspicuus reges inter fulgeret Achiuos.

Ipsa manu chlamydes ostro texebat et auro,

Frenaque quae uolucrem Xanthum Baliumque decerent

10

Aequore quaesitis onerabat sedula gemmis.

At tibi diuersis, princeps altissime, certant

Obsequiis soceri. Stilicho Mauortia confert

Munera, barbaricas strages Rhenique triumphos.

Reginae contenta modum seruare Serena

15

In tua sollicitas urget uelamina telas.

10

onerabat Flor Δ R

ornabat codd.