Claudianus carmina minora 32

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Christe potens rerum, redeuntis conditor aeui,

Vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta

Mente pater tantique dedit consortia regni,

Inpia qui nostrae domuisti crimina uitae

5

Passus corporea mundi uestire figura

Adfarique palam populos hominemque fateri,

Quemque utero inclusum Mariae mox numine uiso

Virginei timuere sinus, innuptaque mater

Arcano stupuit compleri uiscera partu,

10

Auctorem paritura suum (mortalia corda

Artificem texere poli, mundique repertor

Pars fuit humani generis, latuitque sub uno

Pectore, qui totum late conplectitur orbem,

Et qui non spatiis terrae, non aequoris unda,

15

Non capitur caelo, paruos confluxit in artus);

Quin et supplicii nomen nexusque subisti

Vt nos subriperes leto mortemque fugares

Morte tua, mox aetherias euectus in auras

Purgata repetens laetum tellure parentem:

20

Augustum foueas, festis ut saepe diebus

Annua sinceri celebret ieiunia sacri.

1

aeui

anni Exc. Gyr.

orbis O₃ P R