Claudianus carmina minora 30

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Dic, mea Calliope, tanto cur tempore differs

Pierio meritam serto redimire Serenam?

Vile putas donum, solitam consurgere gemmis

Et rubro radiare mari si floribus ornes

5

Reginae regina comam? sed floribus illis,

Quos neque frigoribus Boreas nec Sirius urit

Aestibus, aeterno sed ueris honore rubentes

Fons Aganippea Permessius educat unda:

Vnde piae pascuntur apes et prata legentes

10

Transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.

Dignius an uates alios exercuit unum

Femineae uirtutis opus? consorte redempto

Casta maritali successit Thessala fato

Inque suos migrare uirum non abnuit annos.

15

Hoc Grai memorant. Latiis mouet ora Camenis

Praescia fatorum Tanaquil, rediensque per undas

Cloelia Thybrinas, et eodem flumine ducens

Claudia uirgineo cunctantem crine Cybelen.

Anne aliud toto molitur carminis actu

20

Maeonii mens alta senis? quod stagna Charybdis

Armauit, quod Scylla canes, quod pocula Circe,

Antiphatae uitata fames surdoque carina

Remige Sirenum cantus transuecta tenaces,

Lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso,

25

Penelopae decus est, uni cui tanta paratur

Scaena pudicitiae. terrae pelagique labores

Et totidem saeui bellis quot fluctibus anni

Coniugii docuere fidem. sit Claudia felix

Teste dea castosque probet sub numine mores

30

Absoluens puppisque moras crimenque pudoris;

Penelope trahat arte procos fallatque furentes

Stamina nocturnae relegens Laertia telae:

Non tamen audebunt titulis certare Serenae.

Quod si nobilitas cunctis exordia pandit

35

Laudibus atque omnes redeunt in semina causae,

Quis uenerabilior sanguis, quae maior origo

Quam regalis erit? non hoc priuata dedere

Limina nec tantum poterat contingere numen

Angustis laribus: patruo te principe celsam

40

Bellipotens illustrat auus, qui signa Britanno

Intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.

Claram Scipiadum taceat Cornelia gentem

Seque minus iactet Libycis dotata tropaeis.

Cardine tu gemino laurus praetendis auitas:

45

Inde Caledoniis, Australibus inde parentum

Cingeris exuuiis. necdum moderamina mundi

Sumpserat illa domus, cum te Lucina beatis

Ederet astrorum radiis, o maxima rerum

Gloria: post genitam didicit regnare Serenam.

50

Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris

Vox humana ualet? primo leuat aequore solem

India: tu fessos exacta luce iugales

Proluis inque tuo respirant sidera fluctu.

Diues equis, frugum facilis, pretiosa metallis,

55

Principibus fecunda piis: tibi saecula debent

Traianum; series his fontibus Aelia fluxit;

Hinc senior pater, hinc iuuenum diademata fratrum.

Namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit

Aut armis domuit, uarios aptantur in usus

60

Imperii: Phariae segetes et Punica messis

Castrorum deuota cibo; dat Gallia robur

Militis; Illyricis undant equitatibus alae;

Sola nouum Latiis uectigal Hiberia rebus

Contulit Augustos. fruges, aeraria, miles

65

Vndique conueniunt totoque ex orbe leguntur:

Haec generat qui cuncta regant. nec laude uirorum

Censeri contenta fuit, nisi matribus aeque

Vinceret et gemino certatim splendida sexu

Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.

70

Te nascente ferunt per pinguia culta tumentem

Diuitiis undasse Tagum; Callaecia risit

Floribus et roseis formosus Duria ripis

Vellere purpureo passim mutauit ouile.

Cantaber Oceanus uicino litore gemmas

75

Expuit, effossis nec pallidus Astur oberrat

Montibus; oblatum sacris natalibus aurum

Vulgo uena uomit, Pyrenaeisque sub antris

Ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;

Quaeque relabentes undas aestumque secutae

80

In refluos uenere palam Nereides amnes

Confessae plausu dominam cecinere futuris

Auspicium thalamis. alio tum paruus in axe

Crescebat Stilicho uotique ignarus agebat,

Debita cui longe coniunx penitusque remoto

85

Orbe parabatur tanti concordia fati.

Nec tua mortalis meruit cunabula nutrix.

Vbera prima dabant gremiis redolentibus Horae

Ternaque te nudis innectens Gratia membris

Adflauit docuitque loqui. quacumque per herbam

90

Reptares, fulgere rosae, candentia nasci

Lilia; si placido cessissent lumina somno,

Purpura surgebat uiolae, factura cubile

Gramineum, uernatque tori regalis imago.

Omina non audet genetrix tam magna fateri

95

Successusque suos arcani conscia uoti

Spe trepidante tegit. gestabat Honorius arto

Te pater amplexu. quotiens ad limina princeps

Theodosius priuatus adhuc fraterna ueniret,

Oscula libabat teque ad sua tecta ferebat

100

Laetior. in matrem teneris conuersa querellis

'Quid? me de propriis auferre penatibus!' inquis;

'Imperat hic semper!' praesagia luserat error

Et dedit augurium regnis infantia linguae.

Defuncto genitore tuo sublimis adoptat

105

Te patruus, magnique animo solacia luctus

Restituens propius quam si genuisset amauit

Defuncti fratris subolem: nec carior olim

Mutua Ledaeos deuinxit cura Lacones.

Addidit et proprio germana uocabula nato

110

Quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.

Denique cum rerum summas electus habenas

Susciperet, non ante suis inpendit amorem

Pignoribus quam te pariter fidamque sororem

Litus ad Eoum terris acciret Hiberis.

115

Deseritur iam ripa Tagi Zephyrique relictis

Sedibus Aurorae famulas properatur ad urbes.

Incedunt geminae, proles fraterna, puellae,

Inde Serena minor, prior hinc Thermantia natu,

Expertes thalami, quarum Cythereia necdum

120

Sub iuga ceruices niueas Hymenaeus adegit.

Vtraque luminibus timidum micat, utraque pulchro

Excitat ore faces. qualis Latonia uirgo

Et solo Ioue nata soror cum forte reuisunt

Aequorei sortem patrui (spumantia cedunt

125

Aequora castarum gressus uenerata dearum;

Non ludit Galatea procax, non improbus audet

Tangere Cymothoen Triton totoque seueros

Indicit mores pelago pudor ipsaque Proteus

Arcet ab amplexu turpi Neptunia monstra):

130

Tales sceptriferi uisurae tecta parentis

Limen Honoriades penetrant regale sorores.

Ambas ille quidem patrio conplexus amore,

Sed merito pietas in te procliuior ibat.

Et quotiens, rerum moles ut publica cogit,

135

Tristior aut ira tumidus flagrante redibat,

Cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret

Commotum Flaccilla uirum, tu sola frementem

Frangere, tu blando poteras sermone mederi!

Adloquiis haerere tuis, secreta fideli

140

140

Prisca puellares reuerentia transilit annos.

Non talem Triuiae confert laudator Homerus

Alcinoo genitam, quae, dum per litora uestes

Explicat et famulas exercet laeta choreis,

Auratam iaculata pilam post naufraga somni

145

Otia progressum foliis expauit Vlixem.

Pierius labor et ueterum tibi carmina uatum

Ludus erat: quos Zmyrna dedit, quos Mantua libros

Percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.

Nobiliora tenent animos exempla pudicos,

150

Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras

Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx,

Communes ardente uiro mixtura fauillas,

Et grauis incumbens casto Lucretia ferro,

Vulnere quae proprio facinus testata tyranni

155

Armauit patriae iustos in bella dolores:

Exule Tarquinio memorandaque concidit uno

Vlta pudicitiam libertatemque cruore.

Talia facta libens non tu uirtute minore,

Sed fato meliore legis. iam nubilis aetas

160

Principe sollicito uotis erexerat aulam

Incertis quem tanta tori fortuna maneret.

Antiquos loquitur Musarum pagina reges,

Qui dira sub lege procos certare iuberent,

Empturos thalamum dubii discrimine leti,

165

Et sua crudeles gauderent pignora mortis

Ambitione peti. curru Pisaea marino

Fugit tela Pelops (nam perfidus obice regis

Prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem);

Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam

170

Aurato uolucrem flexit Schoeneida pomo;

Herculeas uidit fluuio luctante palaestras

Moenibus ex altis Calydon pretiumque labori

Deianira fuit, cum pectore uictor anhelo

Alcides fremeret retroque Achelous abiret

175

Decolor: attonitae stringebant uulnera Nymphae;

Saucia truncato pallebant flumina cornu.

Te non Hesperidum pomis, non amne subacto,

Non socerum fallente rota, sed iudice dignus

Augusto uariis Stilicho spectatus in armis

180

Accipit et regni dotes uirtute parauit.

Saepe duces meritas bello tribuere coronas:

Hunc cingit muralis honos; hunc ciuica quercus

Nexuit; hunc domitis ambit rostrata carinis;

Solus militiae mira mercede iugalem

185

Promeruit Stilicho socero referente coronam.

Agnouit patrui similem Thermantia curam:

Nupsit et illa duci; sed longe fata sororis

Inferiora tuis. alio tibi lumine taedas

Accendit Romana Salus †magnisque coronis

190

Coniugium fit causa tuum. dilectus equorum,

Quos Phrygiae matres Argaeaque gramina pastae

Semine Cappadocum sacris praesaepibus edunt,

Primus honos. gemino mox inde e germine duxit

Agmina commissosque labor sic gessit honores

195

Vt semper merito princeps, cum magna dedisset,

Deberet maiora tamen. si bellica nubes

Ingrueret, quamuis annis et iure minori

Cedere grandaeuos equitum peditumque magistros

Aspiceres totumque palam permittere Martem,

200

Nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat

Ne iuueni parere uelint. ceu flamine molli

Tranquillisque fretis clauum sibi quisque regendum

Vindicat; incumbat si turbidus Auster et unda

Pulset utrumque latus, posito certamine nautae

205a

Contenti meliore manu seseque ratemque

205b

Vnius imperiis tradunt artemque pauore

206

Confessis finem studiis fecere procellae:

Haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli

Tempestas, cunctis pariter cedentibus unus

Eligitur ductor. suffragia quippe peregit

210

Iudex uera timor; uictus ratione salutis

Ambitus et pulsus iacuit formidine liuor.

Quis tibi tum per membra tremor quantaeque cadebant

Vbertim lacrimae, cum saeua uocantibus arma

Iam lituis madido respectans limina uultu

215

Optares reducem galeaeque inserta minaci

Oscula cristati raperes festina mariti!

Gaudia quae rursus, cum post uictricia tandem

Classica sidereas ferratum pectus in ulnas

Exciperes, castae tuto per dulcia noctis

220

Otia pugnarum seriem narrare iuberes!

Non illo nitidos umquam bellante capillos

Comere, non solitos gemmarum sumere cultus:

Numinibus uotisque uacas et supplice crine

Verris humum; teritur neclectae gratia formae,

225

Cum proprio reditura uiro. nec deside cura

Segnis marcet amor: laudem prudentia belli

Feminea pro parte subit. dum gentibus ille

Confligit, uigili tu prospicis omnia sensu,

Ne quid in absentem uirtutibus obuia semper

230

Audeat inuidiae rabies neu feruor iniquus,

Ne qua procul positis furto subsederit armis

Calliditas nocitura domi. tu sedula quondam

Rufino meditante nefas, cum quaereret artes

In ducis exitium coniuratosque foueret

235

Contra pila Getas, motus rimata latentes

Mandatis tremebunda uirum scriptisque monebas.

1

tanto cur tempore Flor R

cur tanto tempore g J₃ O₃ C₁ L₄

cur tanto in tempore K₄

cur tantum in tempore C L₁ F₂ P W₁ W₂

cur tantum in tempora K₆ L₃

cur tanta in tempora Heinsius