Claudianus carmina minora 29

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Quisquis sollicita mundum ratione secutus

Semina rimatur rerum, quo luna laborat

Defectu, quae causa iubet pallescere solem,

Vnde rubescentes ferali crine cometae,

5

Vnde fluant uenti, trepidae quis uiscera terrae

Concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus,

Vnde tonent nubes, quo lumine floreat arcus,

Hoc mihi quaerenti, si quid deprendere ueri

Mens ualet, expediat. lapis est cognomine magnes

10

Decolor obscurus uilis. non ille repexam

Caesariem regum, non candida uirginis ornat

Colla nec insigni splendet per cingula morsu,

Sed noua si nigri uideas miracula saxi,

Tunc pulchros superat cultus et quidquid Eois

15

Indus litoribus rubra scrutatur in alga.

Nam ferro meruit uitam ferrique rigore

Vescitur; hoc dulces epulas, hoc pabula nouit;

Hinc proprias renouat uires; hinc fusa per artus

Aspera secretum seruant alimenta uigorem;

20

Hoc absente perit: tristi morientia torpent

Membra fame, uenasque sitis consumit apertas.

Mauors, sanguinea qui cuspide uerberat urbes,

Et Venus, humanas quae laxat in otia curas,

Aurati delubra tenent communia templi.

25

Effigies non una deis, sed ferrea Martis

Forma nitet, Venerem magnetica gemma figurat.

Illis conubium celebrat de more sacerdos;

Ducit flamma choros; festa frondentia myrto

Limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt

30

Floribus, et thalamum dotalis purpura uelat.

Hic mirum consurgit opus; Cytherea maritum

Sponte rapit caelique toros imitata priores

Pectora lasciuo flatu Mauortia nectit

Et tantum suspendit onus galeaeque lacertos

35

Inplicat et uiuis totum complexibus ambit.

Ille lacessitus longo spiraminis actu

Arcanis trahitur gemma de coniuge nodis.

Pronuba fit Natura deis ferrumque maritat

Aura tenax: subitis sociantur numina furtis.

40

Quis calor infudit geminis alterna metallis

Foedera? quae duras iungit concordia mentes?

Flagrat anhela silex et amicam saucia sentit

Materiem placitosque chalybs cognoscit amores.

Sic Venus horrificum belli conpescere regem

45

Et uultu mollire solet, cum sanguine praeceps

Aestuat et strictis mucronibus asperat iras.

Sola feris occurrit equis soluitque tumorem

Pectoris et blando praecordia temperat igni.

Pax animo tranquilla datur, pugnasque calentes

50

Deserit et rutilas declinat in oscula cristas.

Quae tibi, saeue puer, non est permissa potestas?

Tu magnum superas fulmen caeloque relicto

Fluctibus in mediis cogis mugire Tonantem.

Iam gelidas rupes uiuoque carentia sensu

55

Membra feris, iam saxa tuis obnoxia telis,

Et lapides suus ardor agit, ferrumque tenetur

Inlecebris: rigido regnant in marmore flammae.

6

Concutiat

commoueat L₁ F₂ W₁ Iuntina