Claudianus carmina minora 28

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Felix qui Pharias proscindit uomere terras:

Nubila non sperat tenebris condentia caelum

Nec grauiter flantes pluuiali frigore Coros

Inuocat aut arcum uariata luce rubentem.

5

Aegyptus sine nube ferax imbresque serenos

Sola tenet: secura poli, non indiga uenti

Gaudet aquis quas ipsa uehit Niloque redundat,

Qui rapido tractu mediis elatus ab Austris,

Flammigerae patiens zonae Cancrique calentis,

10

Fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem

Secreto de fonte cadens, qui semper inani

Quaerendus ratione latet, nec contigit ulli

Hoc uidisse caput: fertur sine teste creatus

Flumina profundens alieni conscia caeli.

15

Inde uago lapsu Libyam dispersus in omnem

Aethiopum per mille ruit nigrantia regna

Et loca continuo solis damnata uapore

Inrorat populisque salus sitientibus errat

Per Meroen Blemyasque feros atramque Syenem.

20

Hunc bibit infrenis Garamans domitorque ferarum

Girraeus, qui uasta colit sub rupibus antra,

Qui ramos hebeni, dentes qui uellit eburnos,

Et gens compositis crinem uallata sagittis.

Nec uero similes causas crescentibus undis

25

Aut tempus meruit: glacie non ille soluta

Nec circumfuso scopulis exuberat imbre.

Nam cum tristis hiemps alias produxerit undas,

Tum Nilum retinent ripae; cum languida cessant

Flumina, tum Nilus mutato iure tumescit.

30

Quippe, quod ex omni fluuio spoliauerit aestas,

Hoc Nilo natura refert, totumque per orbem

Collectae partes unum reuocantur in amnem;

Quoque die Titana Canis flagrantior armat

Et rapit umores †madidos† uenasque calore

35

Conpescit radiisque potentibus aestuat axis,

Nilo bruma uenit, contraria tempora mundo.

Defectis solitum referens cultoribus aequor

Effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto

Ionio seseque patentibus explicat aruis.

40

Fluctuat omnis ager; remis sonuere nouales;

Saepius, aestiuo iaceat cum forte sopore,

Cernit cum stabulis armenta natantia pastor.

8

elatus

elapsus g J₃ F₃ L₄