Claudianus carmina minora 27

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Oceani summo circumfluus aequore lucus

Trans Indos Eurumque uiret, qui primus anhelis

Sollicitatur equis uicinaque uerbera sentit

Vmida roranti resonant cum limina curru,

5

Vnde rubet uentura dies longeque coruscis

Nox adflata rotis refugo pallescit amictu.

Haec fortunatus nimium Titanius ales

Regna colit solusque plaga defensus iniqua

Possidet intactas aegris animalibus oras

10

Saeua nec humani patitur contagia mundi,

Par uolucer superis, stellas qui uiuidus aequat

Durando membrisque terit redeuntibus aeuum.

Non epulis saturare famem, non fontibus ullis

Adsuetus prohibere sitim, sed purior illum

15

Solis feruor alit uentosaque pabula libat

Tethyos, innocui carpens alimenta uaporis.

Arcanum radiant oculi iubar. igneus ora

Cingit honos. rutilo cognatum uertice sidus

Attollit cristatus apex tenebrasque serena

20

Luce secat: Tyrio pinguntur crura ueneno.

Anteuolant Zephyros pinnae, quas caerulus ambit

Flore color sparsoque super ditescit in auro.

Hic neque concepto fetu nec semine surgit,

Sed pater est prolesque sui nulloque creante

25

Emeritos artus fecunda morte reformat

Et petit alternam totidem per funera uitam.

Namque ubi mille uias longinqua retorserit aestas,

Tot ruerint hiemes, totidem uer cursibus actum,

Quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras,

30

Tum multis grauior tandem subiungitur annis,

Lustrorum numero uictus: ceu lassa procellis

Ardua Caucaseo nutat de culmine pinus

Seram ponderibus pronis tractura ruinam;

Pars cadit assiduo flatu, pars imbre peresa

35

Rumpitur, abripuit partem uitiosa uetustas.

Iam breue decrescit lumen languetque senili

Segnis stella gelu, qualis cum forte tenetur

Nubibus et dubio uanescit Cynthia cornu;

Iam solitae medios alae transcurrere nimbos

40

Vix ima tolluntur humo. tum conscius aeui

Defuncti reducisque parans exordia formae

Arentes tepidis de collibus eligit herbas

Et cumulum texens pretiosa fronde Sabaeum

Componit, bustumque sibi partumque futurum.

45

Hic sedet et blando Solem clangore salutat

Debilior miscetque preces ac supplice cantu

Praestatura nouas uires incendia poscit.

Quem procul adductis uidit cum Phoebus habenis,

Stat subito dictisque pium solatur alumnum:

50

"O senium positure rogo falsisque sepulchris

Natales habiture uices, qui saepe renasci

Exitio proprioque soles pubescere leto,

Accipe principium rursus corpusque caducum

Desere. mutata melior procede figura."

55

Haec fatus propere flauis e crinibus unum

Concussa ceruice iacit missoque uolentem

Vitali fulgore ferit. iam sponte crematur

Vt redeat gaudetque mori festinus in ortum.

Feruet odoratus telis caelestibus agger

60

Consumitque senem. nitidos stupefacta iuuencos

Luna premit pigrosque polus non concitat axes

Parturiente rogo: curis Natura laborat,

Aeternam ne perdat auem, flammasque fideles

Admonet ut rerum decus inmortale remittant.

65

Continuo dispersa uigor per membra uolutus

Aestuat et uenas recidiuus sanguis inundat.

Victuri cineres nullo cogente moueri

Incipiunt plumaque rudem uestire fauillam.

Qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem

70

Succeditque nouus: geminae confinia uitae

Exiguo medius discrimine separat ignis.

Protinus ad Nilum manes sacrare paternos

Auctoremque globum Phariae telluris ad oras

Ferre iuuat. uelox alienum tendit in orbem

75

Portans gramineo clausum uelamine funus.

Innumerae comitantur aues stipatque uolantem

Alituum suspensa cohors: exercitus ingens

Obnubit uario late conuexa meatu.

Nec quisquam tantis e milibus obuius audet

80

Ire duci, sed regis iter fragrantis adorant;

Non ferus accipiter, non armiger ipse Tonantis

Bella mouet: commune facit reuerentia foedus.

Talis barbaricas flauo de Tigride turmas

Ductor Parthus agit: gemmis et diuite cultu

85

Luxurians sertis apicem regalibus ornat,

Auro frenat equum, perfusam murice uestem

Assyria signatur acu tumidusque regendo

Celsa per famulas acies dicione superbit.

Clara per Aegyptum placidis notissima sacris

90

Vrbs Titana colit, centumque adcline columnis

Inuehitur templum Thebaeo monte reuulsis

Illic, ut perhibent, patriam de more reponit

Congeriem uultumque dei ueneratus erilem

Iam flammae commendat onus, iam destinat aris

95

Semina reliquiasque sui: murrata relucent

Limina, diuino spirant altaria fumo,

Et Pelusiacas productus ad usque paludes

Indus odor penetrat nares completque salubri

Tempestate uiros et nectare dulcior aura

100

Ostia nigrantis Nili septena uaporat.

O felix heresque tui! quo soluimur omnes,

Hoc tibi suppeditat uires. praebetur origo

Per cinerem, moritur te non pereunte senectus.

Vidisti quodcumque fuit; te saecula teste

105

Cuncta reuoluuntur; nosti quo tempore pontus

Fuderit elatas scopulis stagnantibus undas,

Quis Phaethonteis erroribus arserit annus,

Et clades te nulla rapit solusque superstes

Edomita tellure manes: non stamina Parcae

110

In te dura legunt nec ius habuere nocendi.

1

lucus

locus Δ

nilus K₆v.l.