Claudianus carmina minora 22

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Vsque adeone tuae producitur impetus irae?

Nullus erit finis lacrimis? subitisque fauorem

Permutas odiis? quo mens ignara nocendi,

Quo sensus abiere pii? tantumne licebit

5

Inuidiae? tantum strepitus ualuere maligni?

Me dolor incautus, me lubrica duxerit aetas,

Me tumor impulerit, me deuius egerit ardor:

Te tamen haud decuit paribus concurrere telis.

Humanae superos numquam tetigere querellae

10

Nec uaga securum penetrant conuicia caelum.

Excessit iam poena modum. concede iacenti.

En adsum; ueniam confessus crimina posco.

Manibus Hectoreis atrox ignouit Achilles;

Vltrices Furias matris placauit Orestes;

15

Reddidit Alcides Priamo, quas ceperat, arces.

Pellaeum iuuenem regum flexere ruinae:

Dareum famulis manibus doluisse peremptum

Fertur et ingenti solatus fata sepulchro;

Tradita captiuo spatiosior India Poro.

20

Conditor hic patriae; sic hostibus ille pepercit;

Hunc uirtus tua digna sequi. quemcumque deorum

Laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.

Gratia defluxit, sequitur feralis egestas;

Desolata domus, caris spoliamur amicis:

25

Hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.

Quid superest damnis? quae saeua pericula restant?

Emollit rabiem praedae mortisque facultas.

Praetereunt subiecta ferae, toruique leones,

Quae strauisse calent, eadem prostrata relinquunt

30

Nec nisi bellantis gaudet ceruice iuuenci

Nobiliore fames. secuit nascentia uota

Liuor et ingesto turbauit gaudia luctu:

Iamiam suppliciis fessos humilesque serenus

Respice. quid tanta dignaris mole clientem?

35

In breuibus numquam sese probat Aeolus antris,

Nec capit angustus Boreae certamina collis:

Alpes ille quatit, Rhodopeia culmina lassat.

Incubuit numquam caelestis flamma salictis

Nec parui frutices iram meruere Tonantis:

40

Ingentes quercus, annosas fulminat ornos.

Hoc pro supplicibus ramis, pro fronde Mineruae,

Hoc carmen pro ture damus. miserere tuorum.

Me, precor, heu, me redde mihi grauibusque medere

Vulneribus uitamque iube famamque reuerti.

45

Quae per te cecidit, per te fortuna resurgat.

Sanus Achilleis remeauit Telephus herbis,

Cuius pertulerat uires, et sensit in uno

Letalem placidamque manum: medicina per hostem

Contigit, et pepulit quos fecerat ipse dolores.

50

Quod si nec precibus fletu nec frangeris ullo,

Eripe calcatis non prospera cingula Musis,

Eripe militiam, comitem me pelle sodali

Scilicet insignis de paupere uate triumphus!

Scilicet egregiis ornabere uictor opimis!

55

Inruat in miseros cognata potentia ciues;

Audiat haec commune solum longeque carinis

Nota Pharos, flentemque attollens gurgite uultum

Nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.

4

pii

tui J₃ F₃ ζ