Claudianus carmina minora 9

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Audieram, memorande, tuas, Stymphale, uolucres

Spicula uulnifico quondam sparsisse uolatu,

Nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae

Visa diu. datur ecce fides et cognitus hystrix

5

Herculeas adfirmat aues. os longius illi

Adsimulat porcum. mentitae cornua saetae

Summa fronte rigent. oculis rubet igneus ardor.

Parua sub hirsuto catuli uestigia dorso.

Hanc tamen exiguam miro natura tueri

10

Praesidio dignata feram: stat corpore toto

Silua minax, iaculisque rigens in proelia crescit

Picturata seges; corium cute fixa tenaci

Alba subit radix alternantesque colorum

Tincta uices spatiis internigrantibus exit

15

In solidae speciem pinnae tenuataque furtim

Leuis in extremum sese producit acumen.

Sed non haec acies ritu siluestris echini

Fixa manet. crebris propugnat iactibus ultro

Et longe sua membra tegit, tortumque per auras

20

Euolat excusso natiuum missile tergo.

Interdum fugiens Parthorum more sequentem

Vulnerat; interdum positis uelut ordine castris

Terrificum densa mucronem uerberat unda

Et consanguineis hastilibus asperat armos:

25

Militat omne ferae corpus uibrataque rauco

Terga fragore sonant. stimulis accensa tubarum

Agmina conlatis credas confligere signis:

Tantus in angusto strepitus furit. additur armis

Calliditas parcusque sui tumor iraque numquam

30

Prodiga telorum, caute contenta minari

Nec nisi seruandae iactus inpendere uitae.

Error abest: certum sollertia destinat ictum

Nil spatio fallente modum, seruatque tenorem

Mota cutis doctique regit conamina nisus.

35

Quid labor humanus tantum ratione sagaci

Proficit? eripiunt trucibus Gortynia capris

Cornua; subiectis eadem lentescere cogunt

Ignibus; intendunt taurino uiscere neruos;

Instruitur pinnis ferroque armatur harundo.

40

Ecce breuis propriis munitur bestia telis

Externam nec quaerit opem; fert omnia secum:

Se pharetra, sese iaculo, sese utitur arcu.

Vnum animal cunctas bellorum possidet artes.

Quodsi omnis nostrae paulatim industria uitae

45

Fluxit ab exemplis, quidquid procul adpetit hostem,

Hinc reor inuentum, morem hinc traxisse Cydonas

Bellandi Parthosque retro didicisse ferire

Prima sagittiferae pecudis documenta secutos.

7

oculis rubet ... ardor

oculos rubet ... ardor L₁

oculos rubor ... ardet F₃

oculos rubor ... armat Burmannus