Claudianus carmina minora 7

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2009

Other sections


Quis dedit innumeros uno de marmore uultus?

Surgit in aurigam currus, paribusque lupatis

Vnanimi frenantur equi: quos forma diremit,

Materies cognata tenet discrimine nullo.

5

Vir redit in currum; ducuntur ab axe iugales;

Ex alio se quisque facit. quae tanta potestas?

Vna silex tot membra ligat ductusque per artem

Mons patiens ferri uarios mutatur in artus.

5

Vir

uix F₂ K₆