Claudianus de consulatu Stilichonis 2

Other sections


Hactenus armatae laudes: nunc qualibus orbem

Moribus et quanto frenet metuendus amore,

Quo tandem flexus trabeas auctore rogantes

Induerit fastisque suum concesserit annum,

5

Mitior incipiat fidibus iam Musa remissis.

Principio magni custos Clementia mundi,

Quae Iouis incoluit zonam, quae temperat aethram

Frigoris et flammae medio, quae maxima natu

Caelicolum. nam prima chaos Clementia soluit

10

Congeriem miserata rudem uultuque sereno

Discussis tenebris in lucem saecula fudit.

Haec dea pro templis et ture calentibus aris

Te fruitur posuitque suas hoc pectore sedes.

Haec docet ut poenis hominum uel sanguine pasci

15

Turpe ferumque putes; ut ferrum, Marte cruentum,

Siccum pace feras; ut non infensus alendis

Materiem praestes odiis; ut sontibus ultro

Ignouisse uelis, deponas ocius iram

Quam moueas, precibus numquam implacabilis obstes,

20

Obuia prosternas prostrataque more leonum

Despicias, alacres ardent qui frangere tauros,

Transiliunt praedas humiles. hac ipse magistra

Das ueniam uictis, hac exorante calores

Horrificos et quae, numquam nocitura, timentur

25

Iurgia contentus solo terrore coerces

Aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro

Concutiens tonitru Cyclopum spicula differt

In scopulos et monstra maris nostrique cruoris

Parcus in Oetaeis exercet fulmina siluis.

30

Huic diuae germana Fides eademque sorori

Corde tuo delubra tenens sese omnibus actis

Inserit. haec docuit nullo liuescere fuco,

Numquam falsa loqui, numquam promissa morari;

Inuisos odisse palam, non uirus in alto

35

Condere, non laetam speciem praemittere fraudi,

Sed certum mentique parem componere uultum;

Occulto saeuire uetat, prodesse remittit.

Haec et amicitias longo plus tempore firmat

Mansuroque adamante ligat; nec mobile mutat

40

Ingenium, paruae strepitu nec uincula noxae

Dissolui patitur, nec fastidire priorem

Illicitur ueniente nouo. benefacta tenere,

Respuere offensas facilis, pariterque minoris

Officii magnique memor superare laborat

45

Vtque hostes armis, meritis sic uincit amicos.

Haec fouet absentes, haec longe sola remotis

Consulit, haec nullis auidam rumoribus aurem

Pandit, ut ignarum numquam laesura clientem

Insidiosa tuos alienent murmura sensus.

50

Nec uiuis annexus amor meminisse sepultos

Desinit; in prolem transcurrit gratia patrum.

Hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas,

Hac etiam post fata colis; nec pignora curas

Plus tua quam natos, dederat quos ille monendos

55

Tutandosque tibi. iustos nimiumque fideles

Fama putat, qui, cum possint commissa negare,

Maluerint nullo uiolati reddere quaestu:

At Stilicho non diuitias aurique relictum

Pondus, sed geminos axes tantumque reseruat

60

Depositum teneris, quantum sol igneus ambit.

Quid non intrepidus credas, cui regia tuto

Creditur? hoc clipeo munitus Honorius altum

Non gemuit patrem uitaeque et lucis in ipso

Limine, contemptus numquam, dat iura subactis

65

Gentibus et secum sentit creuisse triumphos.

Quem tu sic placida formas, sic mente seuera,

Vt neque desidiae tradas, dum pronus ad omne

Quod libet obsequeris, nec contra nixus ouantem

Confringas animum: secreto consona regno

70

Ceu iuuenem doceas, moles quid publica poscat:

Ceu sanctum uenerere senem patriisque gubernes

Imperium monitis; dominum summissus adores;

Obsequiis moderere ducem, pietate parentem.

Hinc fuit ut primos in coniuge disceret igne

75

Ordirique uirum non luxuriante iuuenta,

Sed cum lege tori, casto cum foedere uellet.

Principe tu felix genero: felicior ille

Te socero. fratrem leuior nec cura tuetur

Arcadium; nec, si quid iners atque impia turba

80

Praetendens proprio nomen regale furori

Audeat, adscribis iuueni. discordia quippe

Cum fremeret, numquam Stilicho sic canduit ira,

Saepe lacessitus probris gladiisque petitus,

Vt bello furias ultum, quas pertulit, iret

85

Illicito causamque daret ciuilibus armis:

Cuius fulta fide mediis dissensibus aulae

Intemeratorum stabat reuerentia fratrum.

Quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis

Aspera gemmatasque togas uiridesque smaragdo

90

Loricas galeasque redundantes hyacinthis

Gestatosque patri capulis radiantibus enses

Et uario lapidum distinctas igne coronas

Diuidis ex aequo, ne non augusta supellex

Ornatusque pares geminis heredibus essent.

95

Mittitur et miles, quamuis certamine partes

Iam tumeant. hostem muniri robore mauis

Quam peccare fidem: permittis iusta petenti

Idque negas solum, cuius mox ipse repulsa

Gaudeat et quidquid fuerat deforme mereri.

100

Omnes praeterea, puro quae crimina pellunt

Ore, deae iunxere choros unoque receptae

Pectore diuersos tecum cinguntur in usus.

Iustitia utilibus rectum praeponere suadet

Communesque sequi leges iniustaque numquam

105

Largiri sociis. durum Patientia corpus

Instruit, ut nulli cupiat cessisse labori;

Temperies, ut casta petas; Prudentia, ne quid

Inconsultus agas; Constantia, futtile ne quid

Infirmumque geras. procul importuna fugantur

110

Numina, monstriferis quae Tartarus edidit antris:

Ac primam scelerum matrem, quae semper habendo

Plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum,

Trudis Auaritiam; cuius foedissima nutrix

Ambitio, quae uestibulis foribusque potentum

115

Excubat et pretiis commercia pascit honorum,

Pulsa simul. nec te gurges corruptior aeui

Traxit ad exemplum, qui iam firmauerat annis

Crimen et in legem rapiendi uerterat usum.

Denique non diues sub te pro rure paterno

120

Vel laribus pallet; non insidiator oberrat

Facturus quemcumque reum. non obruta uirtus

Paupertate latet. lectos ex omnibus oris

Euehis et meritum, non quae cunabula, quaeris,

Et qualis non unde satus. sub teste benigno

125

Viuitur; egregios inuitant praemia mores.

Hinc priscae redeunt artes; felicibus inde

Ingeniis aperitur iter despectaque Musae

Colla leuant, opibusque fluens et pauper eodem

Nititur ad fructum studio, cum cernat uterque

130

Quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat

Diuitiis. nec te iucunda fronte fefellit

Luxuries, praedulce malum, quae dedita semper

Corporis arbitriis hebetat caligine sensus

Membraque Circaeis effeminat acrius herbis,

135

Blanda quidem uultus, sed qua non taetrior ulla

Interius: fucata genas et amicta dolosis

Illecebris toruos auro circumlinit hydros.

Illa uoluptatum multos innexuit hamis:

Te numquam conata capit. non praua libido

140

Stupris aduigilat; non tempora somnus agendi

Frustratur; nullo citharae conuiuia cantu,

Non pueri lasciua sonant. quis cernere curis

Te uacuum potuit? quis tota mente remissum

Aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet

145

Laetitiae? non indecores aeraria lassant

Expensae; paruo non improba littera libro

Absentum condonat opes. a milite parcus

Diligeris; neque enim neglectas pace cohortes

Tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere

150

Munera, quae metuens illis, quos spreuerat, offert

Serus et incassum seruati prodigus auri.

Anteuenis tempus non expectantibus ultro

Munificus mensaeque adhibes et nomine quemque

Compellas clari, sub te quod gesserat olim,

155

Admonitum facti, figendaque sensibus addis

Verba, quibus magni geminatur gratia nodi.

Nec, si quid tribuas, iactatum saepius idem

Exprobrare soles nec, quos promoueris, alto

Turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus

160

Attollunt nimios. quin ipsa Superbia longe

Discessit, uitium rebus sollemne secundis

Virtutumque ingrata comes. contingere passim

Affarique licet. non inter pocula sermo

Captatur, pura sed libertate loquendi

165

Seria quisque iocis nulla formidine miscet.

Quem uidet Augusti socerum regnique parentem,

Miratur conuiua parem, cum tanta potestas

Ciuem lenis agat. te doctus prisca loquentem,

Te matura senex audit, te fortia miles

170

Aspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam

Praeferat Aonios meditantem carmine muros

Nec uelit Orpheo migrantes pectine siluas.

Hinc amor, hinc ueris et non fallacibus omnes

Pro te solliciti uotis; hinc nomen ubique

175

Plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.

Quae non incudes streperent, quae flamma uacaret

Fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera

Effigies ductura tuas, quis deuius esset

Angulus aut regio quae non pro numine uultus

180

Dilectos coleret, talem ni semper honorem

Respueres? decus hoc rapiat, quem falsa timentum

Munera decipiunt, qui se diffidit amari.

Hoc solus spreuisse potest, qui iure meretur.

Vndique legati properant generique sub ore

185

In tua centenas optant praeconia uoces.

Grates Gallus agit, quod limite tutus inermi

Et metuens hostile nihil noua culmina totis

Aedificat ripis et saeuum gentibus amnem

Thybridis in morem domibus praeuelat amoenis.

190

Hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno

Libera possideant; hinc obsidione solutus

Pannonius potorque Saui, quod clausa tot annis

Oppida laxatis ausus iam pandere portis

Rursum cote nouat nigras rubigine falces

195

Exesosque situ cogit splendere ligones

Agnoscitque casas et collibus oscula notis

Figit et impresso glebis non credit aratro,

Exsectis, inculta dabant quas saecula, siluis

Restituit terras et opacum uitibus Histrum

200

Conserit et patrium uectigal soluere gaudet,

Immunis qui clade fuit. te sospite fas est

Vexatum laceri corpus iuuenescere regni.

Sub tot principibus quaecumque amisimus olim,

Tu reddis. solo poterit Stilichone medente

205

Crescere Romanum uulnus tectura cicatrix;

Inque suos tandem fines redeunte colono

Illyricis iterum ditabitur aula tributis.

Nec tamen humano cedit caeleste fauori

Iudicium: cingunt superi concordibus unum

210

Praesidiis hostesque tuos aut litore produnt

Aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor

Aut in se uertunt furiis aut militis ense

Bacchati laniant Pentheo corpora ritu;

Insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum

215

Ducunt ceu tenera uenantem nare Molossi.

Ominibus uentura notant aut alite monstrant

Aut monitos certa dignantur imagine somnos.

Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae

Certatim petiere tibi. poscentibus ipse

220

Restiteras et mens, aliorum prona fauori,

Iudex dura sui, facibus succensa pudoris

Tarda uerecundis excusat praemia causis.

Ergo auidae tantosque noui spe consulis annos

Elusae dominae pergunt ad limina Romae,

225

Si minus adnuerit precibus, uel cogere certae

Cunctantem uotoque moras auferre paratae.

Conueniunt ad tecta deae, quae candida lucent

Monte Palatino. glaucis tum prima Mineruae

Nexa comam foliis fuluaque intexta micantem

230

Veste Tagum tales profert Hispania uoces:

"Cuncta mihi semper Stilicho, quaecumque poposci,

Concessit tantumque suos inuidit honores.

Augusti potuit soceri contemnere fasces:

Iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe

235

Quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.

Exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam

Progeniem nostros immoto iure nepotes

Sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim?

Quod pulchro Mariae fecundat germine regnum?

240

Quod dominis speratur auus?" tum flaua repexo

Gallia crine ferox euinctaque torque decoro

Binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:

"Qui mihi Germanos solus Francosque subegit,

Cur nondum legitur fastis? cur pagina tantum

245

Nescit adhuc nomen, quod iam numerare decebat?

Vsque adeone leuis pacati gloria Rheni?"

Inde Caledonio uelata Britannia monstro,

Ferro picta genas, cuius uestigia uerrit

Caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:

250

"Me quoque uicinis pereuntem gentibus" inquit

"Muniuit Stilicho, totam cum Scottus Hiuernen

Mouit et infesto spumauit remige Tethys.

Illius effectum curis, ne tela timerem

Scottica, ne Pictum tremerem, ne litore toto

255

Prospicerem dubiis uenturum Saxona uentis."

Tum spicis et dente comas illustris eburno

Et calido rubicunda die sic Africa fatur:

"Sperabam nullas trabeis Gildone perempto

Nasci posse moras. etiam nunc ille repugnat

260

Et tanto dubitat fasces praebere triumpho,

Qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen

Ignorare dedit?" Post has Oenotria lentis

Vitibus intorquens hederas et palmite largo

Vina fluens: "si uos adeo Stilichone curules

265

Augeri flagratis" ait "quas sola iuuare

Fama potest, quanto me dignius incitat ardor,

Vt praesente fruar conscendentemque tribunal

Prosequar atque anni pandentem claustra salutem?"

Talibus alternant studiis Romamque precantes,

270

Pro cunctis, hortantur, eat. nec segnius illa

Paruit officio, raptis sed protinus armis

Ocior excusso per nubila sidere tendit.

Transuehitur Tuscos Appenninusque uolatu

Stringitur. Eridanus clipei iam fulgurat umbra;

275

Constitit ante ducem tetrica nec Pallade uultum

Deterior nec Marte minor. tremit orbe corusco

Iam domus et summae tangunt laquearia cristae:

Tum prior attonitum gratis adfata querellis:

"Seruatas, Stilicho, per te, uenerande, curules,

280

Ornatas necdum fateor. quid profuit anni

Seruilem pepulisse notam? defendis honorem

Quem fugis, et spernis tota quem mole tueris?

Respuis oblatum, pro quo labente resistis?

Quae iam causa morae? quo me cunctabere rursus

285

Ingenio? nullus Boreae metus, omnis et Austri

Ora silet: cecidit Maurus, Germania cessit

Et Ianum pax alta ligat. te consule necdum

Digna feror? titulumne leuem paruique nitoris

Credimus, Augusti quo se decorare fatentur,

290

Sub iuga quo gentes captiuis regibus egi?

"Non, si prodigiis casus natura futuros

Signat, polluimur macula. quod reris, Eois

Omen erat. quamquam nullis mihi cognita rebus

Fabula; uix tanto risit de crimine rumor.

295

Opprobrii stat nulla fides nec littera uenit

Vulgatura nefas: in quo uel maxima uirtus

Est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,

De monstris taceas. pellendi denique nulla

Dedecoris sanctum uiolant oracula coetum

300

Nec mea funestum uersauit curia nomen.

Pars sceleris dubitasse fuit: quaecumque profana

Pagina de primo uenisset limine Phoebi,

Ante fretum deleta mihi, ne turpia castis

Auribus Italiae fatorum exempla nocerent.

305

Publicus ille furor, quantum tua cura peregit,

Secretum meruit. laetetur quisquis Eoos

Scribere desierit fastos: portenta Gabinos

Ista latent; propriam labem texisse laborent.

Cur ego, quem numquam didici sensiue creatum,

310

Gratuler exemptum? delicti paenitet illos:

Nos nec credidimus. "Fuerit tamen omnibus unum

Crimen et ad nostras manauerit usque secures:

Plus ideo sumenda tibi fastigia uitas,

Ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum

315

Semper erat. nullo sarciri consule damnum

Excepto Stilichone potest. bene praescia tempus

Mens tua distulerat; titulo tunc crescere posses,

Nunc per te titulus. consul succurre grauatis

Consulibus, quicumque fuit, quicumque futurus;

320

Annum redde tuum, quem iam secura sequatur

Posteritas nec iam doleat defensa uetustas.

Sic trabeis ultor Stilicho Brutusque repertor.

Libertas populi primo tunc consule Bruto

Reddita per fasces; hic fascibus expulit ipsis

325

Seruitium. instituit sublimem Brutus honorem;

Asseruit Stilicho. plus est seruasse repertum,

Quam quaesisse nouum. quid tardius ore rubenti

Adnuis et solitus frontem circumfluit ignis?

Tandem uince tuum, uincis qui cuncta, pudorem.

330

"Hos etiam, quamuis corrumpi munere nullo

Te certum est, mirare libens ac suscipe cinctus,

Quos tibi diuino mecum Tritonia duxit

Pectine: tincta simul repetito murice fila

Contulimus pensis et eodem neuimus auro,

335

Aurea quo Lachesis sub te mihi saecula texit.

Hic ego promissam subolem sperataque mundo

Pignora praelusi. ueram mox ipse probabis

Me uatem nostraeque fidem uenientia telae

Fata dabunt." Dixit gremioque rigentia profert

340

Dona, graues auro trabeas. insigne Mineruam

Spirat opus. rutilis hic pingitur aula columnis

Et sacri Mariae partus; Lucina dolores

Solatur; residet fulgente puerpera lecto;

Sollicitae iuxta pallescunt gaudia matris.

345

Susceptum puerum redimitae tempora Nymphae

Auri fonte lauant: teneros de stamine risus

Vagitusque audire putes. iam creuerat infans

Ore ferens patrem: Stilicho maturior aeui

Martia recturo tradit praecepta nepoti.

350

Parte alia spumis fucantem Serica frena

Sanguineis primae signatus flore iuuentae

Eucherius flectebat equum iaculisque uel arcu

Aurea purpureos tollentes cornua ceruos

Aureus ipse ferit. Venus hic inuecta columbis

355

Tertia regali iungit conubia nexu,

Pennatique nurum circumstipantur Amores

Progenitam Augustis Augustorumque sororem.

Eucherius trepido iam flammea subleuat ore

Virginis; adridet retro Thermantia fratri.

360

Iam domus haec utroque petit diademata sexu

Reginasque parit reginarumque maritos.

Talibus inuitat donis dextraque gerendum

Diua simul porrexit ebur; sollemnibus urnam

Commouet auspiciis auibusque incepta secundat.

365

Tunc habiles armis umeros iam uestibus ambit

Romuleis; Latii sederunt pectore cultus

Loricaeque locum decuit toga. talis ab Histro

Vel Scythico uictor rediens Gradiuus ab axe

Deposito mitis clipeo candentibus urbem

370

Ingreditur trabeatus equis; spatiosa Quirinus

Frena regit currumque patris Bellona cruentum

Ditibus exuuiis tendens ad sidera quercum

Praecedit, lictorque Metus cum fratre Pauore

Barbara ferratis innectunt colla catenis

375

Velati galeas lauro, propiusque iugales

Formido ingentem uibrat succincta securim.

Vidit ut optato se consule Roma potitam:

"Nunc "ait" Elysii lucos irrumpere campi,

Nunc libet, ut tanti Curiis miracula uoti

380

Fabriciisque feram, famae qui uulnere nuper

Calcatam fleuere togam: iam prata choreis

Pulsent nec rigidos pudeat lusisse Catones.

Audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi

Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis

385

Vnius auxilio fasces Libyamque recepi.

Quod superest unum precibus, fortissime consul,

Adde meis, urbique tuum largire parumper,

Quem rogat, aduentum, quam tu belloque fameque

Depulsa terris iterum regnare dedisti.

390

Splendida suscipiant alium te rostra Camillum,

Vltorem uideant seruatoremque Quirites

Et populus quem ductor ames: quibus Africa per te

Nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas,

Vt mihi uel Massyla Ceres uel Gallica prosit

395

Fertilitas messesque uehat nunc umidus Auster,

Nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea uentis.

"Quae tunc Flaminiam stipabunt milia uulgi!

Fallax o quotiens puluis deludet amorem

Suspensum, ueniens omni dum crederis hora!

400

Spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes

Ore uiae, superet cum Pincia culmina consul

Arduus, antiqui species Romana senatus.

Pompeiana dabunt quantos proscaenia plausus!

Ad caelum quotiens uallis tibi Murcia ducet

405

Nomen Auentino Pallanteoque recussum!

Nunc te conspiciam castris, permitte, relictis

Mox et cum genero trabeis uisura secundis."

Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis

Peruolat Oceanum, linguis et mille citatos

410

Festinare iubet proceres, nullique senectus,

Non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:

Vincit amor. meriti pridem clarique uetustis

Fascibus ad socii properant et uindicis annum.

Sic ubi fecunda reparauit morte iuuentam

415

Et patrios idem cineres collectaque portat

Vnguibus ossa piis Nilique ad litora tendens

Vnicus extremo Phoenix procedit ab Euro:

Conueniunt aquilae cunctaeque ex orbe uolucres,

Vt solis mirentur auem; procul ignea lucet

420

Ales, odorati redolent cui cinnama busti.

Nec minor in caelo chorus est; exultat uterque

Theodosius diuique tui; Sol ipse quadrigis

Vere coronatis dignum tibi praeparat annum.

Est ignota procul nostraeque imperuia menti,

425

Vix adeunda deis, annorum squalida mater,

Immensi spelunca aeui, quae tempora uasto

Suppeditat reuocatque sinu. complectitur antrum,

Omnia qui placido consumit numine, serpens

Perpetuumque uiret squamis caudamque reductam

430

Ore uorat tacito relegens exordia lapsu.

Vestibuli custos uultu longaeua decoro

Ante fores Natura sedet, cunctisque uolantes

Dependent membris animae. mansura uerendus

Scribit iura senex, numeros qui diuidit astris

435

Et cursus stabilesque moras, quibus omnia uiuunt

Ac pereunt fixis cum legibus. ille recenset,

Incertum quid Martis iter certumque Tonantis

Prospiciat mundo; quid uelox semita Lunae

Pigraque Saturni; quantum Cytherea sereno

440

Curriculo Phoebique comes Cyllenius erret.

Illius ut magno Sol limine constitit antri,

Occurrit Natura potens seniorque superbis

Canitiem inclinat radiis. tum sponte reclusus

Laxauit postes adamas, penetrale profundum

445

Panditur et sedes aeuique arcana patescunt.

Hic habitant uario facies distincta metallo

Saecula certa locis: illic glomerantur aena,

Hic ferrata rigent, illic argentea candent.

Eximia regione domus, contingere terris

450

Difficilis, rutili stabat grex aureus anni:

Quorum praecipuum pretioso corpore Titan

Signandum Stilichone legit; tunc imperat omnes

Pone sequi dictisque simul compellat euntes:

"En, cui distulimus melioris saecla metalli,

455

Consul adest. ite optati mortalibus anni,

Ducite uirtutes; hominum florescite rursus

Ingeniis hilares Baccho frugumque feraces.

Non inter geminos Anguis glaciale Triones

Sibilet, inmodico nec frigore saeuiat Vrsa.

460

Non toto fremat ore Leo, nec brachia Cancro

Vrat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae

Semina praerupto dissoluat Aquarius imbre.

Phrixeus roseo producat fertile cornu

Ver Aries, pingues nec grandine tundat oliuas

465

Scorpius; autumni maturet germina Virgo,

Lenior et grauidis allatret Sirius uuis."

Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos

Ingreditur uallemque suam, quam flammeus ambit

Riuus et irriguis largum iubar ingerit herbis,

470

Quas Solis pascuntur equi; flagrantibus inde

Caesariem sertis et lutea lora iubasque

Subligat alipedum. gelidas hinc Lucifer ornat,

Hinc Aurora comas iuxtaque adludit habenis

Aureus et nomen praetendit consulis Annus:

475

Inque nouos iterum reuoluto cardine cursus

Scribunt aetheriis Stilichonem sidera fastis.