Claudianus de consulatu Stilichonis 1

Other sections


Continuant superi pleno Romana fauore

Gaudia successusque nouis successibus augent:

Conubii necdum festiuos regia cantus

Sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos,

5

Et calidis thalami successit laurea sertis,

Sumeret ut pariter princeps nomenque mariti

Victorisque decus; Libyae post proelia crimen

Concidit Eoum, rursusque Oriente subacto

Consule defensae surgunt Stilichone secures.

10

Ordine uota meant. equidem si carmen in unum

Tantarum sperem cumulos aduoluere rerum,

Promptius imponam glaciali Pelion Ossae.

Si partem tacuisse uelim, quodcumque relinquam

Maius erit. ueteres actus primamque iuuentam

15

Prosequar? ad sese mentem praesentia ducunt.

Narrem iustitiam? resplendet gloria Martis.

Armati referam uires? plus egit inermis.

Quod floret Latium, Latio quod reddita seruit

Africa, uicinum quod nescit Hiberia Maurum,

20

Tuta quod imbellem miratur Gallia Rhenum,

Aut gelidam Thracen decertatosque labores

Hebro teste canam? magnum mihi panditur aequor,

Ipsaque Pierios lassant procliuia currus

Laudibus innumeris. Etenim mortalibus ex quo

25

Tellus coepta coli, numquam sincera bonorum

Sors ulli concessa uiro. quem uultus honestat,

Dedecorant mores; animus quem pulchrior ornat,

Corpus destituit. bellis insignior ille,

Sed pacem foedat uitiis. hic publica felix,

30

Sed priuata minus. partitum; singula quemque

Nobilitant: hunc forma decens, hunc robur in armis,

Hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris,

Hunc suboles castique tori. sparguntur in omnes,

In te mixta fluunt; et quae diuisa beatos

35

Efficiunt, collecta tenes. Ne facta reuoluam

Militiamque patris, cuius producere famam,

Si nihil egisset clarum nec fida Valenti

Dextera duxisset rutilantes crinibus alas,

Sufficeret natus Stilicho: mens ardua semper

40

A puero, tenerisque etiam fulgebat in annis

Fortunae maioris honos. erectus et acer

Nil breue moliri, nullis haerere potentum

Liminibus fatisque loqui iam digna futuris.

Iam tum conspicuus, iam tum uenerabilis ibas

45

Spondebatque ducem celsi nitor igneus oris

Membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt

Semideis. quacumque alte gradereris in urbe,

Cedentes spatiis assurgentesque uidebas

Quamuis miles adhuc. taciti suffragia uulgi

50

Iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula.

Vix primaeuus eras, pacis cum mitteris auctor

Assyriae; tanta foedus cum gente ferire

Commissum iuueni. Tigrim transgressus et altum

Euphraten Babylona petis. stupuere seueri

55

Parthorum proceres, et plebs pharetrata uidendi

Flagrauit studio, defixaeque hospite pulchro

Persides arcanum suspirauere calorem.

Turis odoratae cumulis et messe Sabaea

Pacem conciliant arae; penetralibus ignem

60

Sacratum rapuere adytis rituque iuuencos

Chaldaeo strauere magi. rex ipse micantem

Inclinat dextra pateram secretaque Beli

Et uaga testatur uoluentem sidera Mithram.

Si quando sociis tecum uenatibus ibant,

65

Quis Stilichone prior ferro penetrare leones

Comminus aut longe uirgatas figere tigres?

Flectenti faciles cessit tibi Medus habenas;

Torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.

Nubilis interea maturae uirginis aetas

70

Vrgebat patrias suspenso principe curas,

Quem simul imperioque ducem nataeque maritum

Prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe

Dignum coniugio generum thalamisque Serenae

Iudicium uirtutis erat; per castra, per urbes,

75

Per populos animi cunctantis libra cucurrit.

Tu legeris tantosque uiros, quos obtulit orbis,

Intra consilium uincis sensumque legentis,

Et gener Augustis olim socer ipse futurus

Accedis. radiis auri Tyriaque superbit

80

Maiestate torus; comitata parentibus exit

Purpureis uirgo. stabat pater inde tropaeis

Inclitus; inde pium matris regina gerebat

Obsequium grauibus subnectens flammea gemmis.

Tunc et Solis equos, tunc exsultasse choreis

85

Astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis

Erupisse solo, cum floribus aequora uernis

Bosphorus indueret roseisque euincta coronis

Certantes Asiae taedas Europa leuaret.

Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo

90

Iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.

Talem quippe uirum natis adiunxit et aulae,

Cui neque luxuries bello nec blanda periclis

Otia nec lucis fructus pretiosior umquam

Laude fuit. quis enim uisos in plaustra feroces

95

Reppulit aut saeua Promoti caede tumentes

Bastarnas una potuit delere ruina?

Pallantis iugulum Turno moriente piauit

Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector

Irato uindicta fuit uel quaestus Achilli.

100

Tu neque uesano raptas uenalia curru

Funera nec uanam corpus meditaris in unum

Saeuitiam; turmas equitum peditumque cateruas

Hostilesque globos tumulo prosternis amici;

Inferiis gens tota datur. nec Mulciber auctor

105

Mendacis clipei fabricataque uatibus arma

Conatus iuuere tuos: tot barbara solus

Milia iam pridem miseram uastantia Thracen

Finibus exiguae uallis conclusa tenebas.

Nec te terrisonus stridor uenientis Alani

110

Nec uaga Chunorum feritas, non falce Gelonus,

Non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.

Extinctique forent penitus, ni more maligno

Falleret Augustas occultus proditor aures

Obstrueretque moras strictumque reconderet ensem,

115

Solueret obsessos, praeberet foedera captis.

Adsiduus castris aderat, rarissimus urbi,

Si quando trepida princeps pietate uocaret;

Vixque salutatis Laribus, uix coniuge uisa,

Deterso necdum repetebat sanguine campum.

120

Nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem

Per galeam. patris stimulos ignisque mariti

Vicit cura ducis. quotiens sub pellibus egit

Edonas hiemes et tardi flabra Bootae

Sub diuo Riphaea tulit! cumque igne propinquo

125

Frigora uix ferrent alii, tunc iste rigentem

Danuuium calcabat eques niuibusque profundum

Scandebat cristatus Athon lateque corusco

Curuatas glacie siluas umbone ruebat.

Nunc prope Cimmerii tendebat litora Ponti,

130

Nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile.

Vos Haemi gelidae ualles, quas saepe cruentis

Stragibus aequauit Stilicho, uos Thracia testor

Flumina, quae largo mutastis sanguine fluctus;

Dicite, Bisaltae uel qui Pangaea iuuencis

135

Scinditis, offenso quantae sub uomere putres

Dissiliant glebis galeae uel qualia rastris

Ossa peremptorum resonent immania regum.

Singula complecti cuperem; sed densior instat

Gestorum series laudumque sequentibus undis

140

Obruimur. genitor caesi post bella tyranni

Iam tibi commissis conscenderat aethera terris.

Ancipites rerum ruituro culmine lapsus

Aequali ceruice subis: sic Hercule quondam

Sustentante polum melius librata pependit

145

Machina nec dubiis titubauit Signifer astris

Perpetuaque senex subductus mole parumper

Obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.

Nulli barbariae motus; nil turbida rupto

Ordine temptauit nouitas, tantoque remoto

150

Principe mutatas orbis non sensit habenas.

Nil inter geminas acies, ceu libera frenis,

Ausa manus. certe nec tantis dissona linguis

Turba nec armorum cultu diuersior umquam

Confluxit populus: totam pater undique secum

155

Mouerat Auroram; mixtis hic Colchus Hiberis,

Hic mitra uelatus Arabs, hic crine decorus

Armenius; hic picta Saces fucataque Medus,

Hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;

Hic Rhodani procera cohors, hic miles alumnus

160

Oceani. ductor Stilicho tot gentibus unus,

Quot uel progrediens uel conspicit occiduus sol.

In quo tam uario uocum generumque tumultu

Tanta quies iurisque metus seruator honesti

Te moderante fuit, nullis ut uinea furtis

165

Vel seges erepta fraudaret messe colonum,

Vt nihil aut saeuum rabies aut turpe libido

Suaderet, placidi seruirent legibus enses.

Scilicet in uulgus manant exempla regentum,

Vtque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.

170

Denique felices aquilas quocumque moueres,

Arebant tantis epoti milibus amnes.

Illyricum peteres: campi montesque latebant.

Vexillum nauale dares: sub puppibus ibat

Ionium. nullas succincta Ceraunia nimbis

175

Nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu

Deterrebat hiems. tu si glaciale iuberes

Vestigare fretum, securo milite ducti

Stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;

Si deserta Noti, fontem si quaerere Nili,

180

Aethiopum medios penetrassent uela uapores.

Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei,

Te pastorali modulantur Maenala cantu

Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens

Aegra caput mediis erexit Graecia flammis.

185

Plurima Parrhasius tunc inter corpora Ladon

Haesit et Alpheus Geticis angustus aceruis

Tardior ad Siculos etiamnunc pergit amores.

Miramur rapidis hostem succumbere bellis,

Cum solo terrore ruant? non classica Francis

190

Intulimus: iacuere tamen. non Marte Suebos

Contudimus, quis iura damus. quis credere possit?

Ante tubam nobis audax Germania seruit.

Cedant, Druse, tui, cedant, Traiane, labores:

Vestra manus dubio quidquid discrimine gessit,

195

Transcurrens egit Stilicho totidemque diebus

Edomuit Rhenum, quot uos potuistis in annis;

Quem ferro, adloquiis; quem uos cum milite, solus.

Impiger a primo descendens fluminis ortu

Ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora

200

Fulmineum perstrinxit iter; ducis impetus undas

Vincebat celeres, et pax a fonte profecta

Cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam

Nomina, crinigero flauentes uertice reges,

Qui nec principibus donis precibusque uocati

205

Paruerant, iussi properant segnique uerentur

Offendisse mora; transuecti lintribus amnem

Occursant ubicumque uelit. nec fama fefellit

Iustitiae: uidere pium, uidere fidelem.

Quem ueniens timuit, rediens Germanus amauit.

210

Illi terribiles, quibus otia uendere semper

Mos erat et foeda requiem mercede pacisci,

Natis obsidibus pacem tam supplice uultu

Captiuoque rogant, quam si post terga reuincti

Tarpeias pressis subeant ceruicibus arces.

215

Omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri,

Vnius incursu tremuit; sine caede subactus

Seruitio Boreas exarmatique Triones.

Tempore tam paruo tot proelia sanguine nullo

Perficis et luna nuper nascente profectus

220

Ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem

Cornibus infractis adeo mitescere cogis,

Vt Salius iam rura colat flexosque Sygambrus

In falcem curuet gladios, geminasque uiator

Cum uideat ripas, quae sit Romana, requirat;

225

Vt iam trans fluuium non indignante Chauco

Pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim

Gallica Francorum montes armenta pererrent;

Vt procul Hercyniae per uasta silentia siluae

Venari tuto liceat, lucosque uetusta

230

Religione truces et robur numinis instar

Barbarici nostrae feriant impune bipennes.

Vltro quin etiam deuota mente tuentur

Victorique fauent. quotiens sociare cateruas

Orauit iungique tuis Alamannia signis!

235

Nec doluit contempta tamen, spretoque recessit

Auxilio laudata fides. prouincia missos

Expellet citius fasces quam Francia reges,

Quos dederis. acie nec iam pulsare rebelles,

Sed uinclis punire licet; sub iudice nostro

240

Regia Romanus disquirit crimina carcer:

Marcomeres Sunnoque docet; quorum alter Etruscum

Pertulit exilium; cum se promitteret alter

Exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:

Res auidi concire nouas odioque furentes

245

Pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.

Post domitas Arctos alio prorupit ab axe

Tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis

Pars foret, Australis sonuit tuba. mouerat omnes

Maurorum Gildo populos, quibus imminet Atlas

250

Et quos interior nimio plaga sole relegat:

Quos uagus umectat Cinyps et proximus hortis

Hesperidum Triton et Gir notissimus amnis

Aethiopum, simili mentitus gurgite Nilum;

Venerat et paruis redimitus Nuba sagittis

255

Et uelox Garamas, nec quamuis tristibus Hammon

Responsis alacrem potuit Nasamona morari.

Stipantur Numidae campi, stant puluere Syrtes

Gaetulae, Poenus iaculis obtexitur aer.

Hi uirga moderantur equos; his fulua leones

260

Velamenta dabant ignotarumque ferarum

Exuuiae, uastis Meroe quas nutrit harenis;

Serpentum patulos gestant pro casside rictus;

Pendent uipereae squamosa pelle pharetrae.

Non sic intremuit Simois, cum montibus Idae

265

Nigra coloratus produceret agmina Memnon,

Non Ganges, cum tela procul uibrantibus Indis

Immanis medium uectaret belua Porum.

Porus Alexandro, Memnon prostratus Achilli,

Gildo nempe tibi. Nec solum feruidus Austrum,

270

Sed partes etiam Mauors agitabat Eoas.

Quamuis obstreperet pietas, his ille regendae

Transtulerat nomen Libyae scelerique profano

Fallax legitimam regni praetenderat umbram.

Surgebat geminum uaria formidine bellum,

275

Hoc armis, hoc triste dolis. hoc Africa saeuis

Cinxerat auxiliis, hoc coniuratus alebat

Insidiis Oriens. illinc edicta meabant

Corruptura duces; hinc frugibus atra negatis

Vrgebat trepidamque fames obsederat urbem.

280

Exitiale palam Libycum; ciuile pudoris

Obtentu tacitum. Tales utrimque procellae

Cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps

Imperium pulsaret hiems, nil fessa remisit

Officii uirtus contraque minantia fata

285

Peruigil euentusque sibi latura secundos

Maior in aduersis micuit: uelut arbiter alni,

Nubilus Aegaeo quam turbine uexat Orion,

Exiguo claui flexu declinat aquarum

Verbera, nunc recta, nunc obliquante carina

290

Callidus, et pelagi caelique obnititur irae.

Quid primum, Stilicho, mirer? quod cautus ad omnes

Restiteris fraudes, ut te nec noxia furto

Littera nec pretio manus inflammata lateret?

Quod nihil in tanto circum terrore locutus

295

Indignum Latio? responsa quod ardua semper

Eois dederis, quae mox effecta probasti-

Securus, quamuis et opes et rura tenerent

Insignesque domos? leuis haec iactura; nec umquam

Publica priuatae cesserunt commoda causae.

300

Diuidis ingentes curas teque omnibus unum

Obicis, inueniens animo quae mente gerenda,

Efficiens patranda manu, dictare paratus

Quae scriptis peragenda forent. quae brachia centum,

Quis Briareus aliis numero crescente lacertis

305

Tot simul obiectis posset confligere rebus:

Euitare dolos; ueteres firmare cohortes,

Explorare nouas; duplices disponere classes,

Quae fruges aut bella ferant; aulaeque tumultum

Et Romae lenire famem? quot nube soporis

310

Immunes oculi per tot discurrere partes,

Tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?

Argum fama canit centeno lumine cinctum

Corporis excubiis unam seruasse iuuencam!

Vnde tot adlatae segetes? quae silua carinas

315

Texuit? unde rudis tanto tirone iuuentus

Emicuit senioque iterum uernante resumpsit

Gallia bis fractas Alpino uulnere uires?

Non ego dilectu, Tyrii sed uomere Cadmi

Tam subitas acies concepto dente draconis

320

Exsiluisse reor: Dircaeis qualis in aruis

Messis cum proprio mox bellatura colono

Cognatos strinxit gladios, cum semine iacto

Terrigenae galea matrem nascente ferirent

Armifer et uiridi floreret milite sulcus.

325

Hoc quoque non parua fas est cum laude relinqui,

Quod non ante fretis exercitus astitit ultor,

Ordine quam prisco censeret bella senatus.

Neglectum Stilicho per tot iam saecula morem

Rettulit, ut ducibus mandarent proelia patres

330

Decretoque togae felix legionibus iret

Tessera. Romuleas leges rediisse fatemur,

Cum procerum iussis famulantia cernimus arma.

Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis

Et ratibus Syrtes, Libyam complere maniplis;

335

Consilio stetit ira minor. ne territus ille

Te duce suspecto Martis grauiore paratu

Aut in harenosos aestus zonamque rubentem

Tenderet aut solis fugiens transiret in ortus

Missurusue sibi certae solacia mortis

340

Oppida dirueret flammis. res mira relatu:

Ne timeare times et, quem uindicta manebat,

Desperare uetas. quantum fiducia nobis

Profuit! hostilis saluae Karthaginis arces;

Illaesis Tyrii gaudent cultoribus agri,

345

Quos potuit uastare fuga. spe captus inani

Nec se surripuit poenae nostrisque pepercit:

Demens, qui numero tantum, non robore mensus

Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes

Calcaturus equis et, quod iactare solebat,

350

Solibus effetos mersurus puluere Gallos.

Sed didicit non Aethiopum geminata uenenis

Vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem,

Non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.

Sternitur ignauus Nasamon, nec spicula supplex

355

Iam torquet Garamas; repetunt deserta fugaces

Autololes; pauidus proiecit missile Mazax.

Cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;

Praedonem lembo profugum uentisque repulsum

Suscepit merito fatalis Tabraca portu

360

Expertum quod nulla tuis elementa paterent

Hostibus, et laetae passurum iurgia plebis

Fracturumque reos humili sub iudice uultus.

Nil tribuat Fortuna sibi sit prospera semper

Illa quidem; sed non uni certamina pugnae

365

Credidimus totis nec constitit alea castris

Nutatura semel; si quid licuisset iniquis

Casibus, instabant aliae post terga biremes;

Venturus dux maior erat. Victoria nulla

Clarior aut hominum uotis optatior umquam

370

Contigit. an quisquam Tigranen armaque Ponti

Vel Pyrrhum Antiochique fugam uel uincla Iugurthae

Conferat aut Persen debellatumque Philippum?

Hi propagandi ruerant pro limite regni;

Hic stabat Romana salus. ibi tempora tuto

375

Traxerunt dilata moras; hic uincere tarde

Vinci paene fuit. discrimine Roma supremo

Inter supplicium populi deforme pependit;

Et tantum Libyam fructu maiore recepit

Quam peperit, quantum grauiorem amissa dolorem

380

Quam necdum quaesita mouent. quis Punica gesta,

Quis ros, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset,

Quis lentum caneret Fabium, si iure perempto

Insultaret atrox famula Carthagine Maurus?

Haec omnes ueterum reuocauit adorea lauros;

385

Restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos.