epigrammata Bobiensia 57

Testo base di riferimento: W. Speyer, 1963

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Altre sezioni


Ad Nonium Atticum de opere suo

 

 

Si Pergamenis digna canimus paginis

Teque approbante, columen Vrbis, Attice,

Nihil Latinos demoror librarios,

Quin inter orsa uetera nostra sint quoque

5

Victura in aeuum et in nepotum posteros.

Sin spe minora longo et aeuo pangimus,

Turi atque myrrhae dedices et galbano

Quibusque Vicus redolet Vnguentarius,

Nec tu laboris miserearis inriti

10

Nec uatem (amicus est licet) recogites.

Nunc ut facultas ruris atque copia est,

Munus receptes oro laetus interim

Texto notatum scirpeo Niloticae

Ripae papyri, quod premas uel exeras

15

Doctorum in aures, mens ut arbitrabitur.

cf. epigr. 48