Claudianus in Eutropium 1

Other sections


Semiferos partus metuendaque pignora matri

Moenibus et mediis auditum nocte luporum

Murmur et attonito pecudes pastore locutas

Et lapidum duras hiemes nimboque minacem

5

Sanguineo rubuisse Iouem puteosque cruore

Mutatos uisasque polo concurrere lunas

Et geminos soles mirari desinat orbis:

Omnia cesserunt eunucho consule monstra.

Heu terrae caelique pudor! trabeata per urbes

10

Ostentatur anus titulumque effeminat anni.

Pandite pontifices Cumanae carmina uatis,

Fulmineos sollers Etruria consulat ignes

Immersumque nefas fibris exploret haruspex,

Quae noua portendant superi. Nilusne meatu

15

Deuius et nostri temptat iam transfuga mundi

Se Rubro miscere mari? ruptone Niphate

Rursum barbaricis Oriens uastabitur armis?

An morbi uentura lues? an nulla colono

Responsura seges? quae tantas expiet iras

20

Victima? quo diras iugulo placabimus aras?

Consule lustrandi fasces ipsoque litandum

Prodigio; quodcumque parant hoc omine fata,

Eutropius ceruice luat sic omnia nobis.

Hoc regni, Fortuna, tenes? quaenam ista iocandi

25

Saeuitia? humanis quantum bacchabere rebus?

Si tibi seruili placuit foedare curules

Crimine, procedat laxata compede consul,

Rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;

Da saltem quemcumque uirum. discrimina quaedam

30

Sunt famulis splendorque suus, maculamque minorem

Condicionis habet, domino qui uixerit uno.

Si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas,

Eutropii numerabis eros. quot iura, quot ille

Mutauit tabulas uel quanta uocabula uertit!

35

Nudatus quotiens, medicum dum consulit emptor,

Ne qua per occultum lateat iactura dolorem!

Omnes paenituit pretii uenumque redibat,

Dum uendi potuit. postquam deforme cadauer

Mansit et in rugas totus defluxit aniles,

40

Iam specie doni certatim limine pellunt

Et foedum ignaris properant obtrudere munus.

Tot translata iugis summisit colla, uetustum

Seruitium semperque nouum, nec destitit umquam.

Saepe tamen coepit. cunabula prima cruentis

45

Debet suppliciis; rapitur castrandus ab ipso

Vbere; suscipiunt matris post uiscera poenae.

Aduolat Armenius certo mucrone recisos

Edoctus mollire mares damnoque nefandum

Aucturus pretium; fecundum corporis imbrem

50

Sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu

Eripit officium patris nomenque mariti.

Ambiguus uitae iacuit, penitusque supremum

In cerebrum secti traxerunt frigora nerui.

Laudemusne manum, quae uires abstulit hosti,

55

An potius fato causam tribuisse queramur?

Profuerat mansisse uirum; felicior exstat

Opprobrio; seruiret adhuc, si fortior esset.

Inde per Assyriae trahitur commercia ripae;

Hinc fora uenalis Galata ductore frequentat

60

Permutatque domos uarias; quis nomina possit

Tanta sequi? miles stabuli Ptolomaeus in illis

Notior: hic longo lassatus paelicis usu

Donat Arinthaeo; neque enim iam dignus haberi

Nec maturus emi. cum fastiditus abiret,

65

Quam gemuit, quanto planxit diuortia luctu!

"Haec erat, heu, Ptolomaee, fides? hoc profuit aetas

In gremio consumpta tuo lectusque iugalis

Et ducti totiens inter praesaepia somni?

Libertas promissa perit? uiduumne relinquis

70

Eutropium tantasque premunt obliuia noctes,

Crudelis? generis pro sors durissima nostri!

Femina, cum senuit, retinet conubia partu,

Vxorisque decus matris reuerentia pensat.

Nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.

75

Cum forma dilapsus amor; defloruit oris

Gratia: qua miseri scapulas tutabimur arte

Qua placeam ratione senex?" Sic fatus acutum

Aggreditur lenonis opus, nec segnis ad artem

Mens erat officiique capax omnesque pudoris

80

Hauserat insidias. custodia nulla tuendo

Fida toro; nulli poterant excludere uectes:

Ille uel aerata Danaen in turre latentem

Eliceret. fletus domini fingebat amantis,

Indomitasque mora, pretio lenibat auaras

85

Lasciuasque iocis; non blandior ullus euntis

Ancillae tetigisse latus leuiterque reductis

Vestibus occulto crimen mandasse susurro

Nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta

Cautior elusi fremitus uitare mariti.

90

Haud aliter iuuenum flammis Ephyreia Lais

E gemino ditata mari; cum serta refudit

Canities, iam turba procax noctisque recedit

Ambitus et raro pulsatur ianua tactu,

Seque reformidat speculo damnante senectus;

95

Stat tamen atque alias succingit lena ministras

Dilectumque diu quamuis longaeua lupanar

Circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.

Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica uirtus

Esset in eunuchis thalamos seruare pudicos,

100

Solus adulteriis creuit. nec uerbera tergo

Cessauere tamen, quotiens decepta libido

Irati caluisset eri, frustraque rogantem

Iactantemque suos tot iam per lustra labores

Dotalem genero nutritoremque puellae

105

Tradidit. Eous rector consulque futurus

Pectebat dominae crines et saepe lauanti

Nudus in argento lympham gestabat alumnae.

Et cum se rapido fessam proiecerat aestu,

Patricius roseis pauonum uentilat alis.

110

Iamque aeuo laxata cutis, sulcisque genarum

Corruerat passa facies rugosior uua:

Flaua minus presso finduntur uomere rura,

Nec uento sic uela tremunt. miserabile turpes

Exedere caput tineae; deserta patebant

115

Interualla comae: qualis sitientibus aruis

Arida ieiunae seges interlucet aristae

Vel qualis gelidis pluma labente pruinis

Arboris immoritur trunco brumalis hirundo.

Scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim,

120

Has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris

Luxuriae Fortuna suae: cum pallida nudis

Ossibus horrorem dominis praeberet imago

Decolor et macies occursu laederet omnes,

Aut pueris latura metus aut taedia mensis

125

Aut crimen famulis aut procedentibus omen,

Et nihil exhausto caperent in stipite lucri:

(Sternere quippe toros uel caedere ligna culinae

Membra negant; aurum, uestes, arcana tueri

Mens infida uetat; quis enim committere uellet

130

Lenoni thalamum?): tandem ceu funus acerbum

Infaustamque suis trusere penatibus umbram.

Contemptu iam liber erat: sic pastor obesum

Lacte canem ferroque ligat pascitque reuinctum,

Dum ualidus seruare gregem uigilique rapaces

135

Latratu terrere lupos; cum tardior idem

Iam scabie laceras deiecit sordidus aures,

Soluit et exuto lucratur uincula collo.

Est ubi despectus nimius iuuat. undique pulso

Per cunctas licuit fraudes impune uagari

140

Et fatis aperire uiam. pro quisquis Olympi

Summa tenes, tanto libuit mortalia risu

Vertere? qui serui non est admissus in usum,

Suscipitur regnis, et quem priuata ministrum

Dedignata domus, moderantem sustinet aula.

145

Vt primum uetulam texere palatia uulpem,

Quis non ingemuit? quis non irrepere sacris

Obsequiis doluit totiens uenale cadauer?

Ipsi quin etiam tali consorte fremebant

Regales famuli, quibus est illustrior ordo

150

Seruitii, sociumque diu spreuere superbi.

Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis

Cuius et eunuchos puduit! sed uilior ante

Obscurae latuit pars ignotissima turbae,

Donec Abundanti furiis -qui rebus Eois

155

Exitium primumque sibi produxit ab imis

Euectus thalamis summos inuasit honores.

Quam bene dispositum terris, ut dignus iniqui

Fructus consilii primis auctoribus instet.

Sic multos fluuio uates arente per annos

160

Hospite qui caeso monuit placare Tonantem,

Inuentas primus Busiridis imbuit aras

Et cecidit saeui, quod dixerat, hostia sacri.

Sic opifex tauri tormentorumque repertor,

Qui funesta nouo fabricauerat aera dolori,

165

Primus inexpertum Siculo cogente tyranno

Sensit opus docuitque suum mugire iuuencum.

Nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante

Direptas possedit opes nullumque priore

Perculit exilio solumque hoc rite peregit,

170

Auctorem damnare suum. Postquam obsitus aeuo

Semiuir excelsam rerum sublatus in arcem,

Quod nec uota pati nec fingere somnia possunt,

Vidit sub pedibus leges subiectaque colla

Nobilium tantumque sibi permittere fata,

175

Qui nihil optasset plus libertate mereri,

Iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt

Seruiles animi. procerum squalore repletus

Carcer et exulibus Meroe campique gemescunt

Aethiopum; poenis hominum plaga personat ardens;

180

Marmaricus claris uiolatur caedibus Hammon.

Asperius nihil est humili cum surgit in altum:

Cuncta ferit dum cuncta timet, desaeuit in omnes

Vt se posse putent, nec belua taetrior ulla

Quam serui rabies in libera terga furentis;

185

Agnoscit gemitus et poenae parcere nescit,

Quam subiit, dominique memor, quem uerberat, odit.

Adde, quod eunuchus nulla pietate mouetur

Nec generi natisue cauet. clementia cunctis

In similes, animosque ligant consortia damni;

190

Iste nec eunuchis placidus. Sed peius in aurum

Aestuat; hoc uno fruitur succisa libido.

Quid neruos secuisse iuuat? uis nulla cruentam

Castrat auaritiam. paruis exercita furtis

Quae uastare penum neglectaque sueuerat arcae

195

Claustra remoliri, nunc uberiore rapina

Peccat in orbe manus. quidquid se Tigris ab Haemo

Diuidit, hoc certa proponit merce locandum

Institor imperii, caupo famosus honorum.

Hic Asiam uilla pactus regit; ille redemit

200

Coniugis ornatu Syriam; dolet ille paterna

Bithynos mutasse domo. suffixa patenti

Vestibulo pretiis distinguit regula gentes:

Tot Galatae, tot Pontus eat, tot Lydia nummis;

Si Lyciam tenuisse uelis, tot millia ponas,

205

Si Phrygas, adde; parum! propriae solacia sorti

Communes uult esse notas et uenditus ipse

Vendere cuncta cupit. certantum saepe duorum

Diuersum suspendit onus; cum pondere iudex

Vergit, et in geminas nutat prouincia lances.

210

Non pudet heu, superi, populos uenire sub hasta

Vendentis certe pudeat, quod iure sepultum.

Mancipium tot regna tenet, tot distrahit urbes.

Pollentem solio Croesum uictoria Cyri

Fregit, ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?

215

Attalus heredem uoluit te, Roma, relinqui,

Restitit Antiochus praescripto margine Tauri,

Indomitos curru Seruilius egit Isauros

Et Pharos Augusto iacuit uel Creta Metello,

Ne non Eutropio quaestus numerosior esset?

220

In mercem ueniunt Cilices, Iudaea, Sophene

Romanusque labor Pompeianique triumphi.

Quo struis hos auri cumulos? quae pignora tantis

Succedent opibus? nubas ducasue licebit:

Numquam mater eris, numquam pater; hoc tibi ferrum,

225

Hoc natura negat. te grandibus India gemmis,

Te foliis Arabes ditent, te uellere Seres:

Nullus inops adeo, nullum sic urget egestas,

Vt uelit Eutropii fortunam et membra pacisci.

Iamque oblita sui nec sobria diuitiis mens

230

In miseras leges hominumque negotia ludit.

Iudicat eunuchus; quid iam de consule miror?

Prodigium, quodcumque gerit. quae pagina lites

Sic actas meminit? quibus umquam saecula terris

Eunuchi uidere forum? sed ne qua uacaret

235

Pars ignominia neu quid restaret inausum,

Arma etiam uiolare parat portentaque monstris

Aggerat et secum petulans amentia certat.

Erubuit Mauors auersaque risit Enyo

Dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis

240

Et pharetra fulgens anus exercetur Amazon

Arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit

Alloquiturque Getas. gaudet cum uiderit hostis

Et sentit iam deesse uiros. incendia fumant,

Muris nulla fides, squalent populatibus agri

245

Et medio spes sola mari. trans Phasin aguntur

Cappadocum matres, stabulisque abducta paternis

Caucasias captiua bibunt armenta pruinas

Et Scythicis mutant Argaei pabula siluis.

Extra Cimmerias, Taurorum claustra, paludes

250

Flos Syriae seruit. spoliis nec sufficit atrox

Barbarus: in caedem uertunt fastidia praedae.

Ille tamen (quid enim seruum mollemque pudebit?

Aut quid in hoc poterit uultu flagrare ruboris?)

Pro uictore redit: peditum uexilla sequuntur

255

Et turmae similes eunuchorumque manipli,

Hellespontiacis legio dignissima signis.

Obuius ire cliens defensoremque reuersum

Complecti. placet ipse sibi laxasque laborat

Distendisse genas fictumque inflatus anhelat,

260

Puluere respersus tineas et solibus ora

Pallidior, uerbisque sonat plorabile quiddam

Vltra nequitiam fractis et proelia narrat:

Perque suam tremula testatur uoce sororem,

Defecisse uagas ad publica commoda uires;

265

Cedere liuori nec sustentare procellas

Inuidiae; mergique fretis spumantibus orat.

Exoretque utinam! dum talia fatur ineptas

Deterget lacrimas atque inter singula dicta

Flebile suspirat: qualis uenit arida socrus

270

Longinquam uisura nurum; uix lassa resedit

Et iam uina petit. Quid te, turpissime, bellis

Inseris aut saeui pertemptas Pallada campi?

Tu potes alterius studiis haerere Mineruae

Et telas, non tela pati, tu stamina nosse,

275

Tu segnes operum sollers urgere puellas

Et niueam dominae pensis inuoluere lanam.

Vel, si sacra placent, habeas pro Marte Cybeben;

Rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.

Cymbala ferre licet pectusque illidere pinu

280

Inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.

Arma relinque uiris. geminam quid diuidis aulam

Conarisque pios odiis committere fratres?

Te magis, ah demens, ueterem si respicis artem.

Conciliare decet. Gestis pro talibus annum

285

Flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus,

Dux acies, iudex praetoria, tempora consul!

Nil adeo foedum, quod non exacta uetustas

Ediderit longique labor commiserit aeui.

Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes

290

Cantatur, peperit fratres Iocasta marito

Et Pelopea sibi. Thebas ac funera Troiae

Tristis Erechthei deplorat scaena theatri.

In uolucrem Tereus, Cadmus se uertit in anguem.

Scylla nouos mirata canes. hunc arbore figit,

295

Eleuat hunc pluma, squamis hunc fabula uestit,

Hunc soluit fluuio. numquam spado consul in orbe

Nec iudex ductorue fuit! quodcumque uirorum

Est decus, eunuchi scelus est. exempla creantur

Quae socci superent risus luctusque cothurni.

300

Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus

Exsangues onerante toga cinctuque grauatus

Indutoque senex obscaenior iret in auro:

Humani qualis simulator simius oris,

Quem puer arridens pretioso stamine Serum

305

Velauit nudasque nates ac terga reliquit,

Ludibrium mensis; erecto pectore diues

Ambulat et claro sese deformat amictu.

Candida pollutos comitatur curia fasces,

Forsitan et dominus. praebet miracula lictor

310

Consule nobilior libertatemque daturus,

Quam necdum meruit. scandit sublime tribunal

Atque inter proprias laudes Aegyptia iactat

Somnia prostratosque canit se uate tyrannos.

Scilicet in dubio uindex Bellona pependit,

315

Dum spado Tiresias eneruatusque Melampus

Reptat ab extremo referens oracula Nilo.

Obstrepuere auium uoces, exhorruit annus

Nomen, et insanum gemino proclamat ab ore

Eunuchumque uetat fastis accedere Ianus:

320

Sumeret illicitos etenim si femina fasces,

Esset turpe minus. Medis leuibusque Sabaeis

Imperat hic sexus, reginarumque sub armis

Barbariae pars magna iacet: gens nulla probatur,

Eunuchi quae sceptra ferat. Tritonia, Phoebe,

325

Terra, Ceres, Cybele, Iuno, Latona coluntur:

Eunuchi quae templa dei, quas uidimus aras?

Inde sacerdotes; haec intrat pectora Phoebus;

Inde canunt Delphi; Troianam sola Mineruam

Virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:

330

Hi nullas meriti uittas semperque profani.

Nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:

Hoc genus inuentum est ut seruiat. Herculis arcu

Concidit Hippolyte; Danai fugere bipennem,

Penthesilea, tuam; claras Carthaginis arces

335

Creditur et centum portis Babylona superbam

Femineus struxisse labor. quid nobile gessit

Eunuchus? quae bella tulit? quas condidit urbes?

Illas praeterea rerum natura creauit,

Hos fecere manus: seu prima Semiramis astu

340

Assyriis mentita uirum, ne uocis acutae

Mollities leuesue genae se prodere possent,

Hos sibi coniunxit similes; seu Parthica ferro

Luxuries uetuit nasci lanuginis umbram

Seruatoque diu puerili flore coegit

345

Arte retardatam Veneri seruire iuuentam.

Fama prius falso similis uanoque uideri

Ficta ioco; leuior uolitare per oppida rumor

Riderique nefas: ueluti nigrantibus alis

Audiretur olor, coruo certante ligustris.

350

Atque aliquis grauior morum: "si talibus, inquit,

Creditur et nimiis turgent mendacia monstris,

Iam testudo uolat, profert iam cornua uultur;

Prona petunt retro fluuii iuga; Gadibus ortum

Carmani texere diem; iam frugibus aptum

355

Aequor et assuetum siluis delphina uidebo;

Iam cochleis homines iunctos et quidquid inane

Nutrit Iudaicis quae pingitur India uelis."

Subicit et mixtis salibus lasciuior alter:

"Miraris? nihil est, quod non in pectore magnum

360

Concipit Eutropius. semper noua, grandia semper

Diligit et celeri degustat singula sensu.

Nil timet a tergo; uigilantibus undique curis

Nocte dieque patet; lenis facilisque moueri

Supplicibus mediaque tamen mollissimus ira

365

Nil negat et sese uel non poscentibus offert;

Quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;

Quidquid amas, dabit illa manus; communiter omni

Fungitur officio gaudetque potentia flecti.

Hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,

370

Accipit et trabeas argutae praemia dextrae."

Postquam uera fides facinus uulgauit Eoum

Gentibus et Romae iam certius impulit aures,

"Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?

Hic quoque Romani meruit pars esse doloris?"

375

Sic effata rapit caeli per inania cursum

Diua potens unoque Padum translapsa uolatu

Castra sui rectoris adit. tum forte decorus

Cum Stilichone gener pacem implorantibus ultro

Germanis responsa dabat, legesque Caucis

380

Arduus et flauis signabat iura Suebis.

His tribuit reges, his obside foedera sancit

Indicto; bellorum alios transcribit in usus,

Militet ut nostris detonsa Sygambria signis.

Laeta subit Romam pietas et gaudia paene

385

Mouerunt lacrimas tantoque exsultat alumno:

Sic armenta suo iam defensante iuuenco

Celsius assurgunt erectae cornua matri,

Sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum

Crescere miratur genetrix Massyla leonem.

390

Dimouit nebulam iuuenique apparuit ingens.

Tum sic orsa loqui: "Quantum te principe possim,

Non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys

Mitior aut fracto secura Britannia Picto;

Ante pedes humili Franco tristique Suebo

395

Perfruor et nostrum uideo, Germanice, Rhenum.

Sed quid agam? discors Oriens felicibus actis

Inuidet atque alio Phoebi de cardine surgunt

Crimina, ne toto conspiret corpore regnum.

Gildonis taceo magna cum laude receptam

400

Perfidiam et fretos Eoo robore Mauros.

Quae suscepta fames, quantum discriminis urbi,

Ni tua uel soceri numquam non prouida uirtus

Australem Arctois pensasset frugibus annum!

Inuectae Rhodani Tiberina per ostia classes

405

Cinyphiisque ferax Araris successit aristis.

Teutonicus uomer Pyrenaeique iuuenci

Sudauere mihi; segetes mirantur Hiberas

Horrea; nec Libyae senserunt damna rebellis

Iam transalpina contenti messe Quirites.

410

Ille quidem soluit meritas (scit Tabraca) poenas,

Vt pereat quicumque tuis conflixerit armis.

"Ecce repens isdem clades a partibus exit

Terrorisque minus, sed plus habitura pudoris

Eutropius consul. pridem tolerare fatemur

415

Hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu

Sustulit et nostros corrupit Parthia mores.

Praefecti sed adhuc gemmis uestique dabantur

Custodes sacroque adhibere silentia somno;

Militia eunuchi numquam progressa cubili,

420

Non uita spondente fidem, sed inertia tutum

Mentis pignus erat. secreta monilia seruent,

Ornatus curent Tyrios: a fronte recedant

Imperii. tenero tractari pectore nescit

Publica maiestas. numquam uel in aequore puppim

425

Vidimus eunuchi clauo parere magistri.

Nos adeo sperni faciles? orbisque carina

Vilior? auroram sane, quae talia ferre

Gaudet, et assuetas sceptris muliebribus urbes

Possideant; quid belliferam communibus urunt

430

Italiam maculis nocituraque probra seueris

Ammiscent populis? peregrina piacula forti

Pellantur longe Latio nec transeat Alpes

Dedecus; in solis, quibus exstitit, haereat aruis.

Scribat Halys, scribat famae contemptor Orontes:

435

Per te perque tuos obtestor Roma triumphos,

Nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim

Qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.

Martius eunuchi repetet suffragia campus?

Aemilios inter seruatoresque Camillos

440

Eutropius? iam Chrysogonis tua, Brute, potestas

Narcissisque datur? natos hoc dedere poenae

Profuit et misero ciuem praeponere patri?

Hoc mihi Ianiculo positis Etruria castris

Quaesiit et tantum fluuio Porsenna remotus?

445

Hoc meruit uel ponte Cocles uel Mucius igne?

Visceribus frustra castum Lucretia ferrum

Mersit et attonitum tranauit Cloelia Thybrim?

Eutropio fasces asseruabantur adempti

Tarquiniis? quemcumque meae uexere curules,

450

Laxato ueniat socium auersatus Auerno.

Impensi sacris Decii prorumpite bustis

Torquatique truces animosaque pauperis umbra

Fabricii tuque o, si forte inferna piorum

Iugera et Elysias scindis, Serrane, nouales.

455

Poeno Scipiadae, Poeno praeclare Lutati,

Sicania Marcelle ferox, gens Claudia surgas

Et Curii ueteres; et, qui sub iure negasti

Viuere Caesareo, paruo procede sepulcro

Eutropium passure Cato; remeate tenebris,

460

Agmina Brutorum Coruinorumque cateruae.

Eunuchi uestros habitus, insignia sumunt

Ambigui Romana mares; rapuere tremendas

Hannibali Pyrrhoque togas; flabella perosi

Aspirant trabeis; iam non umbracula gestant

465

Virginibus, Latias ausi uibrare secures!

"Linquite femineas infelix turba latebras,

Alter quos pepulit sexus nec suscipit alter,

Execti Veneris stimulos et uulnere casti

(Mixta duplex aetas; inter puerumque senemque

470

Nil medium): falsi complete sedilia patres;

Ite noui proceres infecundoque senatu

Eutropium stipate ducem; celebrate tribunal

Pro thalamis, uerso iam discite more curules,

Non matrum pilenta sequi. "Ne prisca reuoluam

475

Neu numerem, quantis iniuria mille per annos

Sit retro ducibus, quanti foedabitur aeui

Canities, unam subeant quot saecula culpam:

Inter Arinthaei fastos et nomen erile

Seruus erit dominoque suos aequalis honores

480

Inseret! heu semper Ptolomaei noxia mundo

Mancipia! en alio laedor grauiore Pothino

Et patior maius Phario scelus. ille cruorem

Consulis unius Pellaeis ensibus hausit;

Inquinat hic omnes. si nil priuata mouebunt,

485

At tu principibus, uestrae tu prospice causae

Regalesque auerte notas. hunc accipit unum

Aula magistratum: uobis patribusque recurrit

Hic alternus honos. in crimen euntibus annis

Parce, quater consul! contagia fascibus, oro,

490

Defendas ignaua tuis neu tradita libris

Omina uestitusque meos, quibus omne, quod ambit

Oceanus, domui, tanta caligine mergi

Calcarique sinas. nam quae iam bella geramus

Mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem

495

Vel frugem latura seges? quid fertile terris,

Quid plenum sterili possit sub consule nasci?

Eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,

Ducant pensa uiri mutatoque ordine rerum

Viuat Amazonio confusa licentia ritu.

500

"Quid trahor ulterius? Stilicho, quid uincere differs,

Dum certare pudet? nescis quod turpior hostis

Laetitia maiore cadit? piratica Magnum

Erigit, illustrat seruilis laurea Crassum.

Adnuis. agnosco fremitum, quo palluit Eurus,

505

Quo Mauri Gildoque ruit. quid Martia signa

Sollicitas? non est iaculis hastisue petendus:

Conscia succumbent audito uerbere terga,

Vt Scytha post multos rediens exercitus annos,

Cum sibi seruilis pro finibus obuia pubes

510

Iret et arceret dominos tellure reuersos,

Armatam ostensis aciem fudere flagellis:

Notus ab inceptis ignobile reppulit horror

Vulgus et addictus sub uerbere torpuit ensis."