epigrammata Bobiensia 9

Testo base di riferimento: W. Speyer, 1963

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, 2008

Inserimento e controllo dei dati: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Altre sezioni


De aegritudine sua et aetate

 

Tres orbes, Saturne, tuos, pater optime, uixi

      Aetatis nullo crimine conspicuus,

Vt uigor optandus noster compluribus esset

      Officiique tenor prodigus in proceres.

5

Nunc quarti postquam tua limina iniuimus orbis,

      Concidimus nec uis, quae fuit, ulla manet.

Sed tamen adsistas felix mihi meque uigori,

     Qua fas, longaeuum redde uel exiguo;

Vel tempestiu<e tard>a me solue senecta,

10

      Fine ut tranquillo ponere membra queam.

vid. Auson. epic. in patr. 53-62 p. 23 sq. P. (= p. 20 G.)