Endelechius de mortibus boum


Quidnam soliuagus, Bucole, tristia

Demissis grauiter luminibus gemis?

Cur manant lacrimis largifluis genae?

Fac, ut norit amans tui!

5

Aegon, quaeso, sinas alta silentia

Aegris me penitus condere sensibus.

Nam uulnus reserat, qui mala publicat,

Claudit, qui tacitum premit.

Contra est quam loqueris, recta nec autumas.

10

Nam diuisa minus sarcina fit grauis,

Et quicquid tegitur, saeuius incoquit.

Prodest sermo doloribus.

Scis, Aegon, gregibus quam fuerim potens,

Vt totis pecudes fluminibus uagae

15

Complerent etiam concaua uallium,

Campos et iuga montium:

Nunc lapsae penitus spes et opes meae,

Et longus peperit quae labor omnibus

Vitae temporibus, perdita biduo.

20

Cursus tam litus est malis!

Haec iam dira lues serpere dicitur.

Pridem Pannonios, Illyrios quoque

Et Belgas grauiter strauit et impio

Cursu nos quoque nunc petit.

25

Sed tu, qui solitus nosse salubribus

Sucis perniciem pellere noxiam,

Cur non anticipans, quae metuenda sunt,

Admosti medicas manus?

Tanti nulla metus praeuia signa sunt,

30

Sed quod corripit id morbus et opprimit:

Nec languere sinit nec patitur moras.

Sic mors ante luem uenit.

Plaustris subdideram fortia corpora

Lectorum studio, quo potui, boum,

35

Queis mentes geminae, consona tinnulo

Concentu crepitacula,

Aetas consimilis saetaque concolor;

Mansuetudo eadem, robur idem fuit

Et fatum: medio nam ruit aggere

40

Par uictum parili nece.

Mollito penitus farra dabam solo:

Largis putris erat glaeba liquoribus,

Sulcos perfacilis stiua tetenderat,

Nusquam uomer inhaeserat:

45

Laeuus bos subito labitur impetu,

Aestas quem domitum uiderat altera

Tristem continuo disiugo coniugem,

Nil iam plus metuens mali;

Dicto sed citius consequitur necem,

50

Semper qui luerat sanus et integer;

Tunc longis quatiens ilia pulsibus

Victum deposuit caput.

Angor, discrucior, maereo, lugeo.

Damnis quippe tuis non secus ac meis

55

Pectus conficitur. sed tamen arbitror

Saluos esse greges tibi?

Illuc tendo miser; quo grauor acrius.

Nam solamen erat uel minimum mali

Si fetura daret posterior mihi,

60

Quod praesens rapuit lues.

Sed quis uera putet, progeniem quoque

Extinctam pariter? uidi ego cernuam

Iunicem grauidam, uidi animas duas

Vno in corpore perditas!

65

Hic fontis renuens, graminis immemor

Errat succiduo bucula poplite;

Nec longum refugit, sed grauiter ruit

Leti compede claudicans.

At parte ex alia, qui uitulus modo

70

Lasciuas saliens texuerat uias,

Vt matrem subiit, mox sibi morbido

Pestem traxit ab ubere.

Mater tristifico uulnere saucia,

Vt uidit uituli condita lumina,

75

Mugitus iterans ac misere gemens

Lapsa est et uoluit mori.

Tunc tamquam metuens, ne sitis aridas

Fauces opprimeret, sic quoque dum iacet,

Admouit <moriens> ubera mortuo.

80

Post mortem pietas riget.

Hinc taurus solidi uir gregis et pater,

Ceruicis ualidae frontis et arduae,

Laetus dum sibimet plus nimio placet,

Prato concidit herbido.

85

Quam multis foliis silua cadentibus

Nudatur gelidis tacta aquilonibus,

Quam densis fluitant uelleribus niues,

Tam crebrae pecudum neces.

Nunc totum tegitur funeribus solum;

90

Inflantur tumidis corpora uentribus,

Albent liuidulis lumina nubibus,

Tenso crura rigent pede.

Iam circum uolitant agmina tristium

Dirarumque auium, iamque canum greges

95

Insistunt laceris uisceribus frui,

Heu cur non etiam meis?

Quidnam, quaeso, quid est, quod uario modo

Fatum triste necis transilit alteros

Affligitque alios? en tibi Tityrus

100

Saluo laetus agit grege!

Ipsum contueor. dic age, Tityre:

Quis te subripuit cladibus his deus,

Vt pestis pecudum, quae populata sit

Vicinos, tibi nulla sit?

105

Signum, quod perhibent esse crucis dei,

Magnis qui colitur solus in urbibus,

Christus, perpetui gloria numinis,

Cuius filius unicus.

Hoc signum mediis frontibus additum

110

Cunctarum pecudum certa salus fuit.

Sic uero deus hoc nomine praepotens

Saluator uocitatus est.

Fugit continuo saeua lues greges,

Morbis nil licuit. si tamen hunc deum

115

Exorare uelis, credere sufficit:

Votum sola fides iuuat.

Non ullis madida est ara cruoribus

Nec morbus pecudum caede repellitur,

Sed simplex animi purificatio

120

Optatis fruitur bonis.

Haec si certa probas, Tityre, nil moror,

Quin ueris famuler religionibus.

Errorem ueterem defugiam libens,

Nam fallax et inanis est.

125

Atqui iam properat mens mea uisere

Summi templa dei. quin, age, Bucole,

Non longam pariter congredimur uiam,

Christi et numina noscimus?

Et me consiliis iungite prosperis.

130

Nam cur addubitem, quin homini quoque

Signum prosit idem perpete saeculo,

Quo uis morbida uincitur?