Ausonius *appendix Ausoniana 8 = App. V.32 Schenkl = XXII Carm. a T. Ugoleto inserta 33 Peiper = App. A.4 Epigrammata varia 11 Green = App. a II.a.7 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1991

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ad Gallam

Vado, sed sine me, quia te sine, nec nisi tecum

      Totus ero, pars cum sis altera, Galla, tibi.

Vado tamen, sed dimidius, uado minor ipso

      Dimidio nec me iam locus unus habet.

5

Nam tecum fere totus ero; quocumque recedam,

      Pars ueniet mecum quantulacumque mei.

Separor unus ego, sed partem sumo minorem

     Ipse mei, tecum pars mea maior abit.

Si redeam, tibi totus ero; pars nulla uacabit,

10

      Quae mox non redeat in tua iura. uale.

5

fere totus Ugoletus

indivisus Baehrens 1883

editio princeps
Ugoletus = T. Ugoletus, Ausonius, Decimus Magnus: Opera Ausonii Nuper Reperta, Parma 1499

post Appendix Ausoniana 7 Ugoletus inseruit
cf. Auson. epigr. 14