Ausonius *periochae Odyssiae 13

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ὥς ἔφαθ᾽, οἱ δ᾽ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ.

Conticuere omnes intentique ora tenebant.

 

Enarratis omnibus, quae in multiplici errore pertulerat, a principibus Phaeaciae uiris donis plurimis honoratur. a quibus remigio et necessariis omnibus nauis instruitur dormiensque in Ithacam quietissima nauigatione deuehitur. atque illic in portu patrio cum muneribus uniuersis quiescens et omnium ignarus exponitur, Phaeacibus eo dormiente remeantibus.