Ausonius *periochae Odyssiae 24 = App. I.49.XXIV Schenkl = XXI.24 Peiper = XXVIII.24 Prete = App.a.24 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


<Ἑρμῆς δὲ ψυχὰς Κυλλήνιος ἐξεκαλεῖτο>

Tartaream uocat in sedem Cyllenius umbras.

 

Procorum animas recenti et communi caede congestas cateruatim Mercurius ad inferna conpellit. tunc circa Agamemnonem manes heroici congregantur miratique lectorum iuuenum congregem densitatem uno agmine commeantum causas interitionis accipiunt. tum apud inferos quoque uirtus Vlixis et Penelopae pudicitia praedicantur ab Agamemnone prae ceteris, cui dispar fuerat in utroque fortuna. Vlixes ad Laertem patrem in agrum profectus inopinato et reditu et rerum gestarum relatu afficit senem: afficitur ab eo cognitis quas exanclasset aerumnis. subinde et patres procorum neces iuuenum properant ultum ire consilioque et ui communicatis ante expectatum <in> agro superueniunt. sed eos iam comitatior Vlixes fundit fugatque. uerum gliscentibus odiis et maiore seditione aut tumultu spectato ex sententia Iouis in Ithacam Minerua descendit et conciliata utrimque pace studia et motus partium rerum gestarum abolitione conponit.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)