Claudianus fescennini de nuptiis Honorii 4

Other sections


Attollens thalamis Idalium iubar

Dilectus Veneri nascitur Hesperus.

Iam nuptae trepidat sollicitus pudor,

Iam produnt lacrimas flammea simplices.

5

Ne cessa, iuuenis, comminus adgredi,

Impacata licet saeuiat unguibus

Non quisquam fruitur ueris odoribus

Hyblaeos latebris nec spoliat fauos,

Si fronti caueat, si timeat rubos;

10

Armat spina rosas, mella tegunt apes.

Crescunt difficili gaudia iurgio

Accenditque magis, quae refugit, Venus.

Quod flenti tuleris, plus sapit osculum.

Dices "o!" quotiens, "hoc mihi dulcius

15

Quam flauos deciens uincere Sarmatas!

Adspirate nouam pectoribus fidem

Mansuramque facem tradite sensibus.

Tam iunctis manibus nectite uincula,

Quam frondens hedera stringitur aesculus,

20

Quam lento premitur palmite populus,

Et murmur querula blandius alite

Linguis adsiduo reddite mutuis.

Et labris animum conciliantibus

Alternum rapiat somnus anhelitum.

25

Amplexu caleat purpura regio

Et uestes Tyrio sanguine fulgidas

Alter uirgineus nobilitet cruor.

Tum uictor madido prosilias toro

Nocturni referens uulnera proelii.

30

Ducant peruigiles carmina tibiae

Permissisque iocis turba licentior

Exultet tetricis libera legibus.

Passim cum ducibus ludite milites,

Passim cum pueris ludite uirgines.

35

Haec uox aetheriis insonet axibus,

Haec uox per populos, per mare transeat

"Formosus Mariam ducit Honorius."