Ausonius *periochae Odyssiae 23 = App. I.48.XXIII Schenkl = XXI.23 Peiper = XXVIII.23 Prete = App.a.23 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


<Γρηῢς δ᾽ εἰς ὑπερῷ᾽ ἀνεβήσετο καγχαλόωσα.>

Chalcidicum gressu nutrix superabat anili.

 

Euryclia nutrix gestae rei nuntia Penelopam de somno excitat. quae aduenientem ad se maritum non temere <sibi> ipsum esse persuadet, <et> quadam cubiculi lege et genialis lectuli positu sibi tantum et Vlixi cognito, an ipse sit maritus, explorat. in coetum deinde conueniunt totamque noctem mutuo sermone consumunt. et hic quidem elegans replicatio laborum, quos Vlixes pertulit, mira concinnatione colligitur.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)