Claudianus fescennini de nuptiis Honorii 1

Other sections


Princeps corusco sidere pulchrior,

Parthis sagittas tendere doctior,

Eques Gelonis imperiosior,

Quae digna mentis laus erit arduae?

5

Quae digna formae laus erit igneae?

Te Leda mallet quam dare Castorem;

Praefert Achilli te proprio Thetis;

Victum fatetur Delos Apollinem;

Credit minorem Lydia Liberum.

10

Tu cum per altas impiger ilices

Praedo citatum cornipedem reges

Ludentque uentis instabiles comae,

Telis iacebunt sponte tuis ferae

Gaudensque sacris uulneribus leo

15

Admittet hastam morte superbior.

Venus reuersum spernit Adonidem,

Damnat reductum Cynthia Virbium.

Cum post labores sub platani uoles

Virentis umbra uel gelido specu

20

Torrentiorem fallere Sirium

Et membra somno fessa resolueris:

O quantus uret tum Dryadas calor!

Quot aestuantes ancipiti gradu

Furtiua carpent oscula Naides!

25

Quis uero acerbis horridior Scythis,

Quis beluarum corde furentior,

Qui, cum micantem te prope uiderit,

Non optet ultro seruitium pati,

Qui non catenas adripiat libens

30

Colloque poscat uincula libero?

Tu si niualis per iuga Caucasi

Saeuas petisses pulcher Amazonas,

Peltata pugnas desereret cohors

Sexu recepto; patris et inmemor

35

Inter frementes Hippolyte tubas

Strictam securim languida poneret

Et seminudo pectore cingulum

Forti negatum solueret Herculi,

Bellumque solus conficeret decor.

40

Beata, quae te mox faciet uirum

Primisque sese iunget amoribus.