Ausonius *periochae Odyssiae 21 = App. I.46.XXI Schenkl = XXI.21 Peiper = XXVIII.21 Prete = App.a.21 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Tῇ δ᾽ ἄρ᾽ ἐπὶ φρεσὶ θῆκε θεὰ γλαυκῶπις Ἀθήνη.

Hic mentem dedit Icariae Tritonia Pallas.

 

Vlixes Eumaeo et Philoetio fidei eorum industriaeque confisus quis sit reuelat. et postquam facta cognitio est, caedem procorum pro tempore instrui placet. quos Vlixes astu aggreditur, ut ipsum quoque intendendo arcum uires seniles explorare patiantur. quem uni quondam Vlixi facilem si quis intenderet, habiturus esset praemium, ius Penelopae nuptiarum. sed prohibentibus procis, ne id ridiculus et mendicus auderet, quod frustra iuuentus tam electa temptasset, dat Telemachus Vlixi ceteris abnuentibus experiendi potestatem. et hinc nascitur admiratio prima uirtutis, dedecore suo ceteris erubescentibus, quorum ignauiam senex et mendicus arguerit.

pro H P Ugoletus

ex Schenkl

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)