Ausonius *periochae Odyssiae 17 = App. I.42.XVII Schenkl = XXI.17 Peiper = XXVIII.17 Prete = App.a.17 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ἦμος δ᾽ ἠριγένεια φάνη ῥοδοδάκτυλος Ἠώς.

Iam caelum roseis rutilat Tithonia bigis.

 

Telemachus anxiae matri ordinem peregrinationis enarrat. Vlixes ad oppidum Eumaeo opitulante perducitur. domum in qua proci epulabantur ingressus emendicat cibos miserabiliter ambiendo. inde ab Antinoo iniuriose afficitur. cui Penelopa diras ob inhumanum facinus imprecatur: a qua missus Eumaeus est, ut hospes (sic enim se ferebat) ad eam prouocaretur. tum quidem inuitatus gratiam facit, sed uenturum sese ad uesperam pollicetur.

ad eam Avantius

ad eum H

at cum P

ad cum Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)