Ausonius *periochae Odyssiae 14 = App. I.39.XIV Schenkl = XXI.14 Peiper = XXVIII.14 Prete = App.a.14 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Aὐτὰρ ὁ ἐκ λιμένος προσέβη τρηχεῖαν ἀταρπὸν.

Egreditur portu tenuis quo semita ducit.

 

Somno expergitus Vlixes portum et litus patriae non sine animi consternatione cognoscit admiraturque, ut aduectus, ut expositus, ut relictus sit. ut cuncta nesciens requirit uniuersa donorum: quae postquam incolumia uidet, quam potest tutissime occultat consiliisque a Minerua confirmatus ad seruum Eumaeum subulcum simulatus accedit, naufragi et mendicantis imitatu. interrogatus deinde quis esset, ait esse se Cresium: in Aegyptum nauigantem Troiam fuisse delatum. Eumaeum tum affectione maestissima †pergens† et cogente denique uespera et imbre continuo sagulo amicitur: atque ibidem multa secum uoluens tandem concedit quieti.

nesciens Schenkl, Peiper, Green, Combeaud, Dräger 2015

nescierit H P

nesciret Ugoletus, Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal, Prete

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)