Ausonius *periochae Odyssiae 12 = App. I.37.XII Schenkl = XXI.12 Peiper = XXVIII.12 Prete = App.a.12 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


<Aὐτὰρ ἐπεὶ ποταμοῖο λίπεν ῥόον Ὠκεανοῖο.>

Iamque adeo Oceani liquidos pede liquerat amnes.

 

Compertis a Tiresia uate, quae oportuit scire, regreditur ad Circam ab eaque ut euitet mala cetera edocetur: ut Sirenas praetereat, letalem nauigantium cantilenam, ut Scyllam praeteruehatur et Charybdin freti Siculi famosa portenta. quibus malis non sine graui perpessione superatis Trinacriam peruehitur, ubi incustodita Solis armenta, frustra prohibente ipso, ceteri socii penuria cogente dilaniant dirisque prodigiis admissa boum caede terrentur. ac mox inde nauigantes fulmine ad unum omnes intereunt, excepto Vlixe, qui fragmento carinae cohaerens et adminiculo eius adiutus ad Ogygiam insulam solus enauit.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
= Cesena, Biblioteca Comunale Malatestiana S.XII.6 (1391-1410)