Ausonius *periochae Odyssiae 11 = App. I.36.XI Schenkl = XXI.11 Peiper = XXVIII.11 Prete = App.a.11 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


<Aὐτὰρ ἐπεί ῥ᾽ ἐπὶ νῆα κατήλθομεν ἠδὲ θάλασσαν.>

At postquam uentum ad naues et litora ponti.

 

Digressus a Circa Auernum peruenit, qui locus descensus ad manes existimatur. ibi sacris rite perfectis scrobem complet sanguine uictimarum et circumuolitantibus animabus nullam sinit haustum cruoris attingere, nisi, ut Circe monuerat, prius Tiresias uates inde libasset. ibi et heroidas plurimas uidet, quarum enumerationem multa ueterum fabularum uenustate contexuit.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
= Cesena, Biblioteca Comunale Malatestiana S.XII.6 (1391-1410)