Ausonius *periochae Odyssiae 10 = App. I.35.X Schenkl = XXI.10 Peiper = XXVIII.10 Prete = App.a.10 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


<Αἰολίην δ᾽ ἐς νῆσον ἀφικόμεθ᾽: ἔνθα δ᾽ ἔναιεν.>

Aeoliam uentorum agimur patriamque domumque.

 

Hinc refert Aeoliam se fuisse peruectum donisque donatum ab Aeolo rege uentorum, qui omnibus comiter praebitis, quo securior nauigaret, uentos etiam dederit utre conclusos. utque cum iam Ithacam propinquaret, refusus sit in soporem sociique eius opes aliquas in scorto esse existimantes dormiente ipso uincla dissoluerint aduersisque flatibus iam ab ipsa patria sint relati. inde ut Antiphaten Laestrygonasque delatus sit: ibi amissis una minus ceteris nauibus Circeum litus accesserit ibique ueneficio potentis deae Eurylochus et praemissi cum eo socii in ferarum ora conuerterint: ipse etiam similia passurus Mercurio procurante uitauerit ceterosque socios ad speciem pristinam redigi uirtutis admiratione compulerit.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)