Ausonius *periochae Odyssiae 9 = App. I.34.IX Schenkl = XXI.9 Peiper = XXVIII.9 Prete = App.a.9 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


<Tὸν δ᾽ ἀπαμειβόμενος προσέφη πολύμητις Ὀδυσσεύς.>

Tum uice sermonis fatur Laertius heros.

 

Quattuor isthinc libri de Vlixis errore contexti sunt. namque ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit, ut ab Ilio profectus primum ad Ciconas delatus sit atque illic expugnata Ismaro ciuitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maleam Laconicae promontorium circumegerit ac deinde <ad> Lotophagos uenerit: mox ad Cyclopum insulam, quae Lotophagis obiacebat, cum una naue processerit, eaque sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetrauerit. qui cruentis dapibus expletus, quas caede sociorum eius instruxerat, uino etiam quod Vlixes ingesserat temulentus cum in somnum procubuisset, ab Vlixe caecatus poenas inmanitatis exsoluit.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)