Ausonius *periochae Odyssiae 6 = App. I.31.VI Schenkl = XXI.6 Peiper = XXVIII.6 Prete = App.a.6 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


<Ὥς ὁ μὲν ἔνθα καθεῦδε πολύτλας δῖος Ὀδυσσεὺς.>

Carpebat somnos dudum aerumnosus Vlixes.

 

Vlixes postquam ad Phaeacum litus enauerat, fatigationem diluit somno. sed cum uirgo Nausicaa, filia regis Alcinoi, ludum in acta cum aequalibus exerceret, somno excitatus, ut erat nudus, erupit, foliorum oppositu pudenda uelatus. et cum supplex ad genua regiae uirginis aduolueretur, Mineruae instinctu mouit misericordiam salutarem impositusque carpento et ueste donatus usque ad templum Mineruae, quod ante urbem est, ita suadente uirginis pudore peruehitur ibique familiare sibi numen solita precatione ueneratur.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)