Ausonius *periochae Odyssiae 4 = App. I.29.IV Combeaud = XXI.4 Peiper = XXVIII.4 Prete = App.a.4 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


<Oἱ δ᾽ ἷξον κοίλην Λακεδαίμονα κητώεσσαν.>

Iamque adeo uentum ualidae ad Lacedaemonos arces.

 

Telemachum et qui cum eo uenerant Menelaus comiter hospitio accipit iamque sub uespera quaedam de Vlixe cognoscunt. die uero altero totum nauigationis suae ordinem Menelaus explanat, quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis Vlixes retineatur, exponit: quae quidem Proteus eidem narrauerat de Graecorum ducibus requirenti. proci autem postquam de abitu Telemachi conpererunt, instructa deductaque naui uiginti, qui sese legerant, enauigauerunt redeunti insidias molientes. circa Asteriam ergo insulam, quae Ithacam Samumque interiacet, delitescentes occasionem fraudis expectant.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)