Ausonius *periochae Odyssiae 2 = App. I.27.II Schenkl = XXI.2 Peiper = XXVIII.2 Prete = App.a.2 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ἦμος δ᾽ ἠριγένεια φάνη ῥοδοδάκτυλος Ἠώς.

Oceano extulerat roseos Aurora iugales.

 

Telemachus Ithacensios proceres cogit ad curiam atque ibidem de contumelia domus et bonorum profligatione conquestus consilia profectionis exponit, Antinoo resistente, qui eum prius, quam mater nuberet, abire prohibebat. qua altercatione diu protracta concilium dissolutum est. Telemachus ad litus procis ignorantibus pergit. astantem sibi adorans Mineruam peregrinationi accommoda parat, hortante maxime dea, quae populum ipsumque Telemachum Mentoris simulatione fallebat. instructo ergo remigio et naue deducta Telemachus et Minerua de portu uespere instante soluerunt.

2

roseos Accursius

roseas H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)