Ausonius *periochae Iliados 24 = App. I.25.XXIV Schenkl = XXI.24 Peiper = XXVIII.24 Prete = App.a.24 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Λῦτο δ᾽ ἀγών, λαοὶ δὲ θοὰς ἐπὶ νῆας ἕκαστοι

Quisque suas repetunt misso certamine naues.

 

Iuppiter Thetidem mittit ad filium cum mandatis eiusmodi, ut in defunctum saeuire desistat fatique hominum in exanimo hoste uereatur ad sepulturam corpore restituto. eiusdem iussu et Iris Priamum cohortatur ut auro filium rependat exanimum. qui Mercurio duce inter nocturnas hostium profectus excubias Achilli supplex aduoluitur redemptumque filium iustitio publico et deflet er sepelit.

2

repetunt P

redeunt H Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)