Ausonius *periochae Iliados 21 = App. I.22.XXI Schenkl = XXI.21 Peiper = XXVIII.21 Prete = App.a.21 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ἀλλ᾽ ὅτε δὴ πόρον ἷξον ἐϋρρεῖος ποταμοῖο.

Intulerat fluuio trepidas fuga foeda cateruas.

 

Troianis usque ad Scamandri fluminis alueum fuga et terrore compulsis cum iam longius abeundi spatium non pateret, in ipso amne, cum flumen exundat, <. . .> ibi et duodecim ab Achille Troianorum iuuenes uinciuntur, qui Patrocli inferiis immolarentur. ipse Vulcanus ardoribus suis uim torrentis exurit. tum in campum Achille progresso passim studia deorum pro sua singulari parte depugnant. Troianorum exercitus instante uictore in moenia urbis impingitur.

Troianis ... compulsis Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Schenkl, Green, Combeaud, Dräger 2015

Troiani ... compulsi H P Ugoletus, Canal, Peiper, Prete

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)