Ausonius *periochae Iliados 20 = App. I.21.XX Schenkl = XXI.20 Peiper = XXVIII.20 Prete = App.a.20 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ὥς οἳ μὲν παρὰ νηυσὶ κορωνίσι θωρήσσοντο.

Iamque adeo celsis armati e nauibus ibant

Milia quot magnis umquam uenere Mycenis.

 

Vt integris amborum copiis inter utrosque exercitus pugna conseritur. dein permissu Iouis in partes deorum studia diuiduntur, cum pro Graecis Iuno et Minerua decertarent neque segnius eos Neptunus et Mercurius et Vulcanus assererent, Troianos Apollo cum Venere et Diana cum matre, Mars etiam et cum eo Scamander adiuuarent. tum et Aeneam dis et uiribus iniquis cum Achille congressum quamquam studens Graecis nube circumdatum Neptunus eripuit.

2

armati P a.c. Ugoletus

armata H P p.c.

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)