Ausonius *periochae Iliados 17 = App. I.18.XVII Schenkl = XXI.17 Peiper = XXVIII.17 Prete = App.a.17 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Oὐδ᾽ ἔλαθ᾽ Ἀτρέος υἱὸν ἀρηΐφιλον Μενέλαον.

Actoridem caesum nec te, Menelae, fefellit.

 

Circa interemptum Patroclum pugna contrahitur, cum in diuersa exercitus tenderent, Graeci, corpus ut defenderent, Troiani, ut ad ludibrium cadauer eriperent: a Menelao Euphorbus occiditur et ad ostentationem gloriosi facinoris Achillis exuuiis Hector armatur. Antilochus ad Achillem nuntius cladis acceptae Menelao instante festinat. qui et ipse postea cum Merione intra naualium munimenta se recipit, cum tota moles belli [Menelao et] Aiacibus ingruisset.

in diuersa Acc. cod. Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal, Green, Combeaud, Dräger 2015

diversi H P Ugoletus, Charpin, Schenkl, Peiper, Prete

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
= Cesena, Biblioteca Comunale Malatestiana S.XII.6 (1391-1410)