Ausonius *periochae Iliados 16 = App. I.17.XVI Schenkl = XXI.16 Peiper = XXVIII.16 Prete = App.a.16 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ὥς οἳ μὲν περὶ νηὸς ἐϋσσέλμοιο μάχοντο.

Dum face, dum ferro celsam affectare carinam

Troes et Argolici pergunt defendere reges.

 

Achilles Graecorum statum iam sub extrema sorte miseratur ac tegminibus suis Patroclum permittit armari. qui cum Myrmidonum produxisset exercitum consternatosque Troianos Achillis specie fefellisset, ruentes supra uallum et inuicem officientes caeco pauore usque ad campi aperta conpellit. deinde congressus Sarpedonem perimit multisque hostium caesis ipse ab Hectore interficitur, prius ab Euphorbo uulneratus.

2

affectare Schenkl, Peiper, Prete, Green, Combeaud, Dräger 2015

affectaret H

affecta P

affectu Ugoletus

oppugnare Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)