Ausonius *periochae Iliados 15 = App. I.16.XV Schenkl = XXI.15 Peiper = XXVIII.15 Prete = App.a.15 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Aὐτὰρ ἐπεὶ διά τε σκόλοπας καὶ τάφρον ἔβησαν.

Iam uallum fossamque super Troiana iuuentus

Institerat, captae minitans incendia classi.

 

Iuppiter somno expergitus uidet statum certaminis innouatum pellique Troianos, Graecis opem ferente Neptuno. itaque aspere Iunone increpata et minaciter per Iridem fratre conterrito iubet auxiliatorem desistere. ipse Apollinem recreando adlegat Hectori monetque pro Phrygibus belli instaurare fortunam. tum et Aiax Telamonius egregie proeliatur: et ab eodem plurimis hostium interfectis conflagratio classis arcetur.

fratre conterrito H

conterrita P

conterrita fratrem Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)