Ausonius *periochae Iliados 8 = App. I.9.VIII Schenkl = XXI.8 Peiper = XXVIII.8 Prete = App.a.8 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ἠὼς μὲν κροκόπεπλος ἐκίδνατο πᾶσαν ἐπ᾽ αἶαν.

Aurora in croceis fulgebat lutea bigis.

 

Acto deorum concilio Iuppiter pro potestate pronuntiat, sua ut quisque exercitus sorte decernat, nullus deorum odio in alteros uel fauore procedat. in Idam montem ipse digressus inde Graecos inmisso terrore conterritos, <. . .> turpi fuga ad munimenta conpulsi fossa et aggeribus sese tuentur. Iunonem ac Mineruam Graecis auxiliari uolentes monitis Iouis Iris exterret diremptoque ob noctem certamine uictores Troiani in ipso proelii loco excubias obsidionis instituunt multisque ignibus factis per totam noctem de belli ratione consultant.

pro potestate H Green, Combeaud, Dräger 2015

pro parte P Ugoletus, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal, Schenkl, Prete

propere Peiper

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)