Ausonius *periochae Iliados 7 = App. I.8.VII Schenkl = XXI.7 Peiper = XXVIII.7 Prete = App.a.7 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ὥς εἰπὼν πυλέων ἐξέσσυτο φαίδιμος Ἕκτωρ.

Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit Hector.

 

Mineruae Apollinisque consensu fortissimus Graecorum ab Hectore prouocatur. nouem ducibus ad dimicandum paratis pugnaturum diligi placet sortis euentu. ab Aiace Telamonio proelium singulare conseritur, in quo Hector lapide ictus in suorum se recipit multitudinem. perseuerante certamine caduceator Idaeus interuenit. tum inuicem missis muneribus pugna sedatur. Hector Aiacem gladio, Aiax Hectorem balteo muneratur. intercessu noctis exercitus quique in sua discedunt. die altero interfectorum humatio procuratur. Graecorum etiam naualia fossa ac uallo circumdata muniuntur.

caduceator Idaeus e Ugoletus

caduceatori deus H P

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
e = Napoli, Biblioteca Nazionale «Vittorio Emanuele» III, lat. V.E.29