Ausonius *periochae Iliados 6 = App. I.7.VI Schenkl = XXI.6 Peiper = XXVIII.6 Prete = App.a.6 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Τρώων δ᾽ οἰώθη καὶ Ἀχαιῶν φύλοπις αἰνή.

Solae decertant acies sine numine diuum;

Cessante auxilio sua cuique exorsa laborem

Fortunamque ferunt proprii discrimine fati.

 

Troianis fortuna inclinatiore pugnantibus suadet uates Helenus, ut Minerua placetur. igitur Hecuba ab Hectore monita, ut peplum in arcem inferat, peragit uota cum matribus. Alexander obiurgatus a fratre pergit in proelium. Glaucus Lycius Aetolusque Diomedes congressi ut dimicarent, cum iam certamen oriretur, paterna inter se hospitia recordati facta armorum permutatione discedunt.

2

numine H Ugoletus

nomine P

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)