Ausonius *periochae Iliados 5 = App. I.6.V Schenkl = XXI.5 Peiper = XXVIII.5 Prete = App.a.5 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ἔνθ᾽ αὖ Τυδεΐδῃ Διομήδεϊ Παλλὰς Ἀθήνη.

Hic et Tydidem monitum Tritonia Pallas

Audaci uirtute replet. uomit aurea flammas

Cassis et undantem clipeus diffulgurat ignem;

5

Ipse autumnali clarum micat aemulus astro.

 

Diomedes auxilio Mineruae strenue proeliatur. Venus quoque filio subuenire conata uulnere affecta digreditur. Mars etiam fit saucius exceditque bello. sequitur Tlepolemi Sarpedonisque congressio, et Tlepolemus Herculis filius certamine uictus occiditur.

2

Tydidem monitum H P Ugoletus

Tydidis mentem Wakefield

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)