Ausonius *periochae Iliados 3 = App. I.4.III Schenkl = XXI.3 Peiper = XXVIII.3 Prete = App.a.3 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Aὐτὰρ ἐπεὶ κόσμηθεν ἅμ᾽ ἡγεμόνεσσιν ἕκαστοι.

Argiuos sua quemque acies in bella sequuntur,

Dispositi in turmas equitum cuneosque pedestres.

Turbida clangentes confundunt agmina Troes.

 

Instructum proelio exercitum, priusquam feriret acies, Priamus spectat e muris et monstratu Helenae de uiris insignibus edocetur. dehinc Menelaus ad singulare certamen ab Alexandro prouocatur, qui frustra Agamemnone dehortante congreditur, facta inter utrosque populos sponsione et foedere per sacra firmato sub ea condicione, ut uictorem Helena cum dote sequeretur. sed superatus Paris regressusque ad urbem iurgio uxoris excipitur. ab Agamemnone foederis pacta repetuntur.

feriret H P Ugoletus

ferirent Schenkl

ferveret Peiper, Prete

fureret Hartel ap. Schenkl

conferrent Green dub. in app.

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)