Ausonius *periochae Iliados praefatio = App. I.1 Schenkl = XXI Peiper = XXVIII Prete = App. a Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Si Homerum, scriptorem Troici belli eatenus, qua Iliadem suam incipit quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris quattuor et uiginti libros contexuisse monstrabimus. haec enim species apparet summam cutem primi operis intuenti. uerum hoc scripturae ipsius tempus Troiano bello non totum, sed paene ultimum fuit. nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui, ea negotia continebit quae ab iniuria Agamemnonis ac Briseidis usurpatione usque ad funus Hectoris digna memoratu <erant: non> erit illa temporum series, quae ab eiusdem belli causis atque origine pertinet ad urbis excidium. atque ex eo eueniet, ut ignaris iudicandi et poeticae oeconomiae expertibus multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis iurgium omissa uideantur, nec minus multa ab Hectoris funere ad usque deletum Ilium. quorum quidem maxima exspectatio erat propter tam longi certaminis consummationem. sed ut diuinum poetam nihil quod illustre fuerit omisisse appareat atque omnia quae finiri oportuit contigisse, breuiter et in epitomae speciem belli Troici causam originis apparatusque quaeque annis superioribus acciderunt retexuimus. horum omnium prima origo est Paridis iudicium inter deas, deinde classis contextio, qua idem Paris in Europam nauigauit, tum raptio Helenae, quae opinione ueterum bipertita est, quod plerique Helenam iuxta Homericum plasma ad Troiam deportatam fuisse existimauerunt, nonnulli autem opinati sunt, cum Alexander cursu deerrasset delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis iniuria, per Aegyptium regem, seruantissimum iusti uirum, Helenam cum iis, quae una cum eadem fuerant abrepta, Paridi sublatam expugnato demum Ilio Menelao restitutam.

enim H Prete, Green, Combeaud, Dräger 2015

eius P Ugoletus, Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal, Schenkl, Peiper

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
= Cesena, Biblioteca Comunale Malatestiana S.XII.6 (1391-1410)