Alia ad eundem cum ille magis ad alia responderet neque se uenturum polliceretur
Discutimus, Pauline, iugum, quod nota fouebat
Temperies, leue quod positu et uenerabile iunctis
Tractabat paribus concordia mitis habenis,
Quod per tam longam seriem uoluentibus annis
5
Nulla querella loco pepulit, non ira nec error,
Nec quae compositis malesuada et credula causis
Concinnat ueri similes suspicio culpas;
Tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes
Ad senium nostri traxere ab origine uitae
10
Impositumque piis heredibus usque manere
Optarunt dum longa dies dissolueret aeuum.
Et mansit, dum laeta fides nec cura laborat
Officii seruare uices, sed sponte feruntur
Incustoditum sibi continuantia cursum.
15
Hoc tam mite iugum docili ceruice subirent
Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti
Et qui mutatis ignoti Solis habenis
Fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales.
Discutitur, Pauline, tamen, nec culpa duorum
20
Ista, sed unius tantum tua; namque ego semper
Contenta ceruice feram. consorte laborum
Destituor, nec tam promptum gestata duobus
Vnum deficiente pari perferre sodalem;
Non animus uiresque labant, sed iniqua ferendo
25
Condicio est oneri, cum munus utrumque relicto
Ingruit acceduntque alienae pondera librae.
Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum
Corpus et exigui quamuis discrimine membri
Tota per innumeros artus compago uacillat.
30
Quantum oblectamen populi, quae uota bonorum
Sperato fraudata bono! gratantia cuncti
Verba loquebantur, iam nomina nostra parabant
Inserere antiquis aeui melioris amicis.
Cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
35
Iam minor et promissa obiens uadimonia Damon.
Nos documenta magis felicia, qualia magnus
Scipio longaeuique dedit sapientia Laeli;
Nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
Hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aeuo.
40
Ocius illa iugi fatalis soluere lora
Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
Principiis et utroque caput celantia nodo.
Grande aliquod uerbum nimirum diximus, ut se
Inferret nimiis uindex Rhamnusia uotis:
45
Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
Grandia uerba premens ultrix dea Medica belli
Sistere Cecropidum in terris monumenta paranti
Obstitit et Graio iam iam figenda tropaeo
Vltro etiam uictis Nemesis stetit Attica Persis.
50
Quae tibi Romulidas proceres uexare libido est?
In Medos Arabasque tuos per nubila et atrum
Perge chaos: Romana procul tibi nomina sunto.
Illic quaere alios oppugnatura sodales,
Liuor ubi iste tuus ferrugineumque uenenum
55
Opportuna tuis inimicat pectora fucis;
Paulinum Ausoniumque, uiros quos sacra Quirini
Purpura et auratus trabeae uelauit amictus,
Non decet insidiis peregrinae cedere diuae.
Quid queror Eoique insector crimina monstri?
60
Occidui me ripa Tagi, me Punica laedit
Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei
* * * * *
62
Moenibus et patrio forsan quoque uestis et oris
* * * * *
63
Quemque suo longe dirimat prouincia tractu
Trans montes solemque alium, trans flumina et urbes
65
Et quod terrarum caelique extenditur inter
Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunnae.
Quod si interualli spatium tolerabile limes
Poneret exiguus, quamuis longa omnia credant
Qui simul esse uolunt, faceret tamen ipsa propinquos
70
Cura locos, mediis iungens distantia uerbis:
Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum
Illa sibi et populos Aquitanica rura colentes,
Vtque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae
Narbonemque pari spatio sibi conserit et mox
75
Quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.
Hoc mihi si spatium uicinis moenibus esset,
Tunc ego te ut nostris aptum complecterer ulnis
Afflaretque tuas aures nostrae aura loquellae.
Nunc tibi trans Alpes et marmoream Pyrenen
80
Caesarea est Augusta domus, Tyrrhenica propter
Tarraco et ostrifero superaddita Barcino ponto:
Me iuga Burdigalae, trino me flumina coetu
Secernunt turbis popularibus otiaque inter
Vitiferi exercent colles laetumque colonis
85
Vber agri, tum prata uirentia, tum nemus umbris
Mobilibus celebrique frequens ecclesia uico,
Totque mea in Nouaro sibi proxima praedia pago,
Dispositis totum uicibus uariata per annum,
Egelidae ut tepeant hiemes rabidosque per aestus
90
Aspirent tenues frigus subtile Aquilones.
Te sine sed nullus grata uice prouenit annus:
Ver pluuium sine flore fugit, Canis aestifer ardet,
Nulla autumnales uariat Pomona sapores
Effusaque hiemem contristat Aquarius unda.
95
Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?
Nam mihi certa fides nec commutabilis umquam
Paulini illius ueteris reuerentia durat
Quaeque meoque tuoque fuit concordia patri;
Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Vlixei
100
Aut praeter dominum uibrabilis ornus Achilli,
Nos quoque tam longo Rhamnusia foedere soluet.
Sed cur tam maesto sero tristia carmina uersu
Et non in meliora animus se uota propinquat?
Sit procul iste metus: certa est fiducia nobis,
105
Si genitor natusque dei pia uerba uolentum
Accipiat, nostro reddi te posse precatu,
Ne sparsam raptamque domum lacerataque centum
Per dominos ueteris Paulini regna fleamus
Teque uagum toto, quam longa Hispania, tractu
110
Immemorem ueterum peregrinis fidere amicis.
Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura,
Votis ominibusque bonis precibusque uocatus;
Appropera, dum tu iuuenis, dum nostra senectus
Seruat inexhaustum tibi gratificata uigorem.
115
Ecquando iste meas impellet nuntius aures?
"Ecce tuus Paulinus adest! iam ninguida linquit
Oppida Hiberorum, Tarbellica iam tenet arua;
Ebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris
Vicina ingreditur, iam labitur amne secundo,
120
Iamque in conspectu est, iam prora obuertitur amni
Ingressusque sui celebrata per ostia portus
Totum occursantis populi praeuertitur agmen,
Et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat!"
Credimus, an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?
Alia ad eundem cum ille magis ad alia responderet neque se uenturum polliceretur
incipit alia ad eundem cum ille magis ad alia respondere neque se venturum polliceretu V
alia epistola ad eundem Paulinum H
alia epistola eiusdem ad eundem P
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
Y = consensus V P H
N = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 7558 (saec. IX/1)
epistulam totam habent V P, vv. 1-114 H, vv. 95-124 N