Ausonius epistulae 23 = 23 Π Mondin = II ad familiares 21(a) Combeaud = Ultimarum tertia Dolveck

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Item Ausonii ad Paulinum

 

Discutimus, Pauline, iugum, quod certa fouebat

Temperies, leue quod positu et tolerabile iunctis

Tractabat paribus concordia mitis habenis,

Quod per tam longam seriem redeuntibus annis

5

Fabula non umquam, numquam querimonia mouit,

Discutimus, sed tu tantum reus; ast ego semper

Contenta ceruice feram. consorte laborum

Destituor, nec tam promptum gestata duobus

Deficiente alio solum perferre iugalem;

10

Non animus uiresque labant, sed iniqua ferendo

Condicio est oneri, cum munus utrumque relicto

Ingruit acceduntque alienae pondera librae.

Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum

Corpus et exigui quamuis discrimine membri

15

Tota per innumeros artus compago uacillat.

Obruar usque tamen, ueteris ne desit amici

Me durante fides memorique ut fixa sub aeuo

Restituant profugum solacia cassa sodalem.

Impie, Pirithoo disiungere Thesea posses

20

Euryalumque suo socium secernere Niso;

Te suadente fugam Pylades liquisset Oresten

22

Nec custodisset Siculus uadimonia Damon.

43

En erit ut nostras hic nuntius excitet aures?

"Ecce tuus Paulinus adest! iam ninguida linquit

45

Oppida Hiberorum, Tarbellica iam tenet arua;

Ebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris

Vicina ingreditur, iam labitur amne secundo,

Iamque in conspectu est, iam prora obuertitur amni

Ingressusque sui celebrata per ostia portus

50

Praeuertit cunctos ut te amplectatur amicos,

Et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat!"

Credimus, an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?

8

gestata Υ epist. 24,22

testata Π

codices
A = Bruxelles, Bibliothèque Royale «Albert Ier» 10703/10705 (saec. XII)
S = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2122 (saec. IX-X)
Π = consensus A S