A
Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis, ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Ebromagum conditis mercibus quas per agros diuersos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, immature periclitatur expelli. quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliaue qua naui usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae deuehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature, tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam sed ad Curculionem Plauti pertinebit. hoc quo facilius impetrarem aut quo maiorem uerereris molestiam si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium si ad te sine signi fide ueniret. signaui autem non, ut Plautus ait, ‘per ceram et linum litterasque interpretes’, sed per poeticum characterem, ut magis notam inustam quam signum impressum iudicares.
B
Philon, meis qui uilicatus praediis,
Vt ipse uult, ἐπίτροπος
(Nam gloriosum Graeculus nomen putat
Quod sermo fucat Dorius),
5
Suis querellis asserit nostras preces,
Quas ipse lentus prosequor.
Videbis ipsum, qualis astet comminus,
Imago fortunae suae,
Canus comosus hispidus trux atribux,
10
Terentianus Phormio,
Horrens capillis ut marinus asperis
Echinus aut uersus mei.
Hic saepe falsus messibus uegrandibus,
Nomen perosus uilici,
15
Semente sera siue multum praecoqua,
Et siderali inscitia
Caelum lacessens seque culpae subtrahens
Reos peregit caelites.
Non cultor instans, non arator gnaruris,
20
Promusque quam condus magis,
Terram infidelem nec feracem criminans
Negotiari maluit;
Mercatur <in> quoquo foro uenalium,
Mutator ad Graecam fidem,
25
Sapiensque supra Graeciae septem uiros
Octauus accessit sophos.
Et nunc parauit triticum casco sale
Nouusque pollet emporus.
Adit inquilinos rura uicos oppida
30
Soli et sali commercio;
Acatis phaselis lintribus stlattis †rate†
Tarnim et Garunnam permeat
Ac lucra damnis, damna mutans fraudibus
Se ditat et me pauperat.
35
Is nunc ad usque uectus Ebromagum tuam
Sedem locauit mercibus,
Vt inde nauso deuehat <cibaria>
Nostros in usus, ut refert.
Hunc ergo paucis ne graueris hospitem
40
* * * * *
Adiutus ut mox nauis auxilio tuae
Ad usque portus oppidi
Iam iam Perusina, iam Saguntina fame
Lucaniacum liberet.
45
Hoc si impetratum munus abs te accepero,
Prior colere quam Ceres;
Triptolemon olim, siue Epimenidem uocant
Tuo locabo postferendos numini:
50
Nam munus hoc fiet tuum.
Ausonius Paulino sal(utem) d(icit) K
Ausonius Paulino suo sal(utem) pl(urimam) dic(it) T
Ausonius Paulino suo sal(utem) plu(rimam) di(cit) C
codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T