Ausonius epistulae 17 = 19 Schenkl = 23 Peiper = 19 Prete = 6 Mondin = II ad familiares 15 Combeaud = De Regibus frag. ab Ausonio tradita Dolveck

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ausonius Pontio Paulino cum ille misisset poematium uersibus plurimis de regibus ex Tranquillo collectis

 

Condiderat iam solis equos Tartesia Calpe

Stridebatque freto Titanius ignis Hibero;

Iam succedentes quatiebat luna iuuencas,

Vinceret ut tenebras radiis uelut aemula fratris;

5

Iam uolucres hominumque genus superabile curis

Mulcebant placidi tranquilla obliuia somni;

Transierant idus, medius suprema December

Tempora uenturo properabat iungere Iano,

Et nonas decimas ab se nox longa kalendas

10

Iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.

 

Nescis, puto, quid uelim tot uersibus dicere. Medius fidius neque ipse bene intellego; tamen suspicor. iam prima nox erat ante diem nonum decimum kal. Ian. cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. his longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi uideare assecutus, quod contra rerum naturam est, breuitas ut obscura non esset. in his uersibus ego ista cognoui:

 

11

Europamque Asiamque, duo uel maxima terrae

Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit

Europae adiunctam, possit cum tertia dici,

Regnatas multis, quos fama oblitterat et quos

15

Barbara Romanae non tradunt nomina linguae

Illibanum Numidamque Auelim Parthumque Vononem

Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum,

Quique magos docuit mysteria uana Nechepsos,

Et qui regnauit sine nomine, mox Sesoostris.

 

Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulcuiter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti ut tamen ueris et primigenis uocibus sua fastigia non perirent! Iam quid de eloquentia dicam? liquido adiurare possum nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae iuuentutis aequari. certe ita mihi uideris. si erro, pater sum, fer me et noli exigere iudicium obstante pietate. uerum ego cum pie diligam, sincere ac seuere iudico. Affice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. accessit tibi ad artem poeticam mellea adulatio. Quid enim aliud agunt

 

20

Audax Icario qui fecit nomina ponto

Et qui Chalcidicas moderate enauit ad arces.

 

Nisi ut tu uegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem uoces, me uero, et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis ut non decidas; senectus mea satis habet si consistat. Haec ad te breuiter et ilico uesperis illius secuto mane dictaui. Ita enim tabellarius tuus ut epistulam referret instabat. Nam si mihi otium fuerit oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. uale.

poematium C K M L

poematum T

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T